|
Ratio disserendi integrales partes habet, inventionem et judicium;
divisivas vero, demonstrationem, probabilem, sophisticam. Demonstratio
est in necessariis argumentis, et pertinet ad philosophos. Probabilis
pertinet ad dialecticos et ad rhetores. Sophistica ad sophistas et
cavillatores. Probabilis dividitur in dialecticam et rhetoricam, quarum
utraque integrales habet partes inventionem et judicium. Quia enim ipsum
genus, id est artem dissertivam, integraliter constituunt, necesse est
ut in compositione omnium specierum ejus simul inveniatur. Inventio est
quae docet invenire argumenta et constituere argumentationes. Scientia
judicandi, quae de utroque judicare docet. Quaeri potest, utrum inventio
et judicium sub philosophia contineantur. Videtur enim neque sub
theorica, neque, sub practica, neque sub mechanica, neque sub logica (de
qua magis videretur) contineri. Sub logica non continetur, quia neque
per grammaticam, neque per dissertivam. Per dissertivam non continentur,
cum integraliter eam constituant; nulla autem res esse possit simul
integralis et divisiva pars ejusdem generis. Sicque philosophia non
omnem scientiam continere videtur. Sed sciendum quod scientia duobus
modis accipi solet, id est pro aliqua disciplinarum, sicut, cum dico
dialecticam esse scientiam, id est artem vel disciplinam; et pro
qualibet cognitione, sicut cum dico scientiam habere eum qui scit
aliquid. Verbi gratia: Si scio dialecticam, scientiam habeo, et si scio
notare, scientiam habeo; et si scio Socratem esse Sophronici filium,
scientiam habeo. Et universaliter omnis qui aliquid scit, potest dici
scientiam habere. Sed tamen aliud, est cum dico: dialectica scientia, id
est ars vel disciplina; atque aliud cum dico: scire quod Socrates est
Sophronici filius est scientia, id est cognitio. De omni scientia quae
est ars vel disciplina, verum est dicere quod sit pars philosophiae
divisiva; non autem universaliter dici potest, quod omnis scientia, quae
est cognitio, pars sit philosophiae divisiva. Est tamen prorsus omnis
scientia, sive disciplina, sive quaelibet cognitio pars philosophiae,
vel divisiva, vel integralis; disciplina autem est scientia, quae
absolutum finem habet, in quo propositum artis perfecte explicatur, quod
scientiae inveniendi vel judicandi non convenit; quia neutra per se
absoluta est, et ideo disciplina dici non possunt, sed partes
disciplinae, id est dissertivae, Rursum quaeritur utrum inventio et
judicium eaedem partes sint dialecticae et rhetoricae; quod inconveniens
videtur, ut duo opposita genera eisdem prorsus constituantur partibus.
Dici ergo potest has duas voces aequivocas esse ad partes dialecticae et
rhetoricae, vel (quod fortassis melius est) dicamus inventionem et
judicium proprie partes esse dissertivae et sub his vocibus univocari.
In inferioribus tamen hujus generis quibusdam proprietatibus se
differre, quae tamen differentiae per has voces non discernuntur; quia
per eas non secundum hoc quod species componunt, sed secundum hoc quod
partes sunt generis, significantur. Grammatica est scientia loquendi
sine vitio. Dialectica disputatio acuta, verum a falso distinguens.
Rhetorica est disciplina, ad persuadendum quaeque idonea.
|
|