CAP. IV. De mathematica.

Mathematica autem doctrinalis scientia dicitur. Matesis enim quando t habet sine aspiratione, interpretatur vanitas, et significat superstitionem illorum, qui fata hominum in constellationibus ponunt: unde et hujusmodi mathematici appellati sunt. Quando autem t habet aspiratum, doctrinam sonat. Haec autem est, quae abstractam considerat quantitatem.

“Abstracta”

enim

“quantitas dicitur, quam intellectu a materia separantes, vel ab aliis accidentibus, ut est, par, impar, et hujusmodi, in sola ratiocinatione tractamus, quod doctrina facit, non natura.”

Hanc Boetius intelligibilem appellat, quae primam partem intellectibilem cogitatione atque intelligentia comprehendit: quae sunt omnium coelestium operum supernae divinitatis, et quidquid sub lunari globo beatiore animo atque puriore substantia valet; et postremo humanarum animarum, quae omnia cum prioris illius intellectibilis substantiae fuissent, corporum tractu ab intellectibilibus ad intelligibilia degenerarunt, ut magis ipsa intelligantur, quam intelligant, et intelligentiae puritate tunc beatiora sint, quoties sese intellectibilibus applicarint. Spirituum namque et animarum natura, quia incorporea et simplex est, intellectibilis substantiae particeps est. Sed quia per instrumenta sensuum non uniformiter ad sensibilia comprehendenda descenditur, eorumque similitudinem per imaginationem ad se trahit: in eo quodammodo suam simplicitatem deserit, quo compositionis rationem amittit. Neque enim omnimodo simplex dici potest, quod composito simile est. Eadem igitur res diversis respectibus intellectibilis simul et intelligibilis est. Intellectibilis eo quod incorporea sit natura, et nullo sensu comprehendi possit. Intelligibilis vero ideo, quod similitudo quidem est sensibilium, nec tamen sensibilis. Intellectibile est enim, quod nec sensibile est, nec similitudo sensibilis. Intelligibile autem quod ipsum quidem solo percipitur intellectu, sed non solo intellectu, percipit, quia imaginationem vel sensum habet, quo ea, quae sensibus subjacent, comprehendit. Tangendo ergo corpora degenerat; quia dum visibiles corporum formas per sensuum passiones percurrit, easque attractas per imaginationem in se trahit, toties a sua simplicitate scinditur, quoties aliquibus contrariae passionis qualitatibus informatur. Cum vero ab hac distractione ad puram intelligentiam conscendens in unum se colligit, fit beatior intellectibilis substantiae participatione.