CAP. V. De quaternario animae.

Hujus quoque progressionis regressionisque rationem ipse etiam numerus docet. Dic ter unum fiunt III: dic ter tria fiunt IX; dic ter novem fiunt XXVII: dic ter XXVII: fiunt LXXXI. Ecce in quarto gradu tibi unitas prima occurrit, idemque evenire videbis, si usque ad infinitum duxeris multiplicationem ut semper in quarto gradu unitas emineat. Rectissime autem simplex animae essentia unitate exprimitur, quae ipsa quoque incorporea est. Ternarius quoque propter indissolubile mediae unitatis vinculum congrue ad animam refertur, sicut quaternarius, quia duo media habet, ideoque dissolubilis est, et proprie ad corpus pertinet. Prima igitur progressio animae est, qua de simplici essentia sua, quae monade figuratur in virtualem ternarium se extendit, ubi jam per concupiscentiam aliud appetat: aliud per iram contemnat, per rationem inter utrumque discernat. Et recte a monade in triadem profluere dicitur, quia omnis essentia naturaliter prior est potentia sua. Rursum quod eadem unitas in ternario multiplicante ter invenitur, hoc significat, quod anima non per partes, sed tota in singulis suis potentiis consistat. Neque enim vel rationem solam, vel iram solam, vel concupiscentiam solam tertiam partem animae dicere possumus: cum nec aliud, nec minus sit in substantia ratio quam anima, nec aliud, nec minus ira quam anima, nec aliud, nec minus concupiscentia quam anima, sed una eademque substantia, secundum diversas potentias suas diversa sortitur vocabula. Deinde a virtuali ternario secunda progressione ad regendam humani corporis musicam descendit quae novenario componitur: quibus quia novem sunt foramina in humano corpore; secundum temperantiam naturalem; influit et effluit omne quo idem corpus vegetatur et regitur. Hic quoque ordo est, quia prius naturaliter anima potentias suas habet quam corpori commisceatur. Postea autem in tertia progressione per sensus jam extra se profusa: ad visibilia haec quae per XXVII, qui solidus numerus est, et trina dimensione ad similitudinem corporis extenditur, figurantur dispensanda: per infinitas actiones. In quarta autem progressione, soluta a corpore ad puritatem simplicitatis suae revertitur: ideoque in quarta multiplicatione ubi ter XXVII, in LXXXI, excrevit, monas in summo apparet, ut evidenter clareat quod anima post hujus vitae terminum qui per LXXX, designatur: ad unitatem suae simplicitatis redeat, a qua prius discesserat, cum ad humanum corpus regendum descendebat. Quod autem in octoginta meta humanae vitae naturaliter consistat, propheta declarat: Si, inquit, in valetudine [potentatibus] LXXX anni: et amplius eorum labor et dolor (Psal. LXXXIX). Hanc quadruplam progressionem illum quaternarium animae, de quo supra locuti sumus quidam intelligendum putant: eumque ad differentiam quaternarii corporis, quaternarium animae appellatum.