|
Nam corpori quoque suum assignant quaternarium. Sicut monas animae, ita
dias corpori congruit. Dic bis duo fiunt IV, dic bis IV, fiunt VIII; dic
bis VIII, fiunt XVI: dic bis XVI fiunt XXXII. Hic in quarto loco;
similiter idem numerus, id est binarius, a quo multiplicatio initium
sumpsit, tibi occurrit - idemque si in infinitum processeris,
indubitanter continget ut quarto semper gradu binarius emineat. Et hic
est quaternarius corporis, in quo intelligi datur omne quod a
dissolubilibus compositionem accipit, ipsum quoque esse dissolubile.
Vides nunc satis aperte? ut puto, quomodo animae de intellectibilibus ad
intelligibilia degenerant: quando a puritate simplicis intelligentiae
quae nulla corporum fuscatur imagine, ad visibilium imaginationem
descendunt: rursumque beatiores fiunt, quando se ab hac distractione ad
simplicem naturae suae fontem colligentes, quasi quodam optimae figurae
signo impressae componuntur. Est igitur, ut apertius dicam,
intellectibile in nobis id quod est intelligentia: intelligibile vero id
quod est imaginatio. Intelligentia vero est de solis rerum principiis,
id est Deo, ideis, et hyle: et de incorporeis substantiis pura certaque
cognitio. Imaginatio est memoria sensuum ex corporum reliquiis in
haerentibus animo, principium cognitionis per se certum nihil habens.
Sensus est passio animae in corpore, ex qualitatibus extra accidentibus.
|
|