|
Cum igitur, ut supradictum est, ad mathematicam proprie pertineat
abstractam attendere quantitatem: in partibus quantitatis species ejus
quaerere oportet.
|
“Quantitas abstracta nihil aliud est nisi forma visibilis secundum
lineamentarem dimensionem animo impressa, quae in imaginatione
consistit,”
|
|
cujus geminae sunt partes; una continua, ut arbor, lapis, quae magnitudo
dicitur; alia discreta, ut grex, populus, quae multitudo appellatur.
Rursus multitudinis, alia sunt per se, ut tres, quatuor, vel quilibet
alius numerus: alia ad aliquid ut duplum dimidium, sesquialterum,
sesquitertium, vel quodlibet tale. Magnitudinis vero alia sunt mobilia,
ut sphaera mundi, alia immobilia ut terra. Magnitudinem ergo quae per se
est, arithmetica speculatur; illam autem quae ad aliquid est: musica.
Immobilis magnitudinis geometria pollicetur notitiam. Mobilis vero
scientiam astronomicae disciplinae peritia sibi vindicat. Mathematica
igitur dividitur in arithemeticam, musicam, geometriam, astronomiam.
|
|