|
Modus legendi in dividendo constat. Omnis divisio incipit a finitis, et
ad infinita usque progreditur. Omne autem finitum magis notum est, et
scientia comprehensibile. Doctrina autem ab his quae magis nota sunt
incipit; et per eorum notitiam ad scientiam eorum quae latent pertingit.
Praeterea ratione investigamus; ad quam proprie pertinet dividere,
quando ab universalibus ad particularia descendimus dividendo, et
singulorum naturas investigando. Omne namque universale magis est
determinatum suis particularibus. Quando ergo discimus, ab iis incipere
debemus quae magis sunt nota et determinata et complectentia; sicque
paulatim descendendo, et per divisionem singula distinguendo, eorum quae
continentur naturam investigare.
|
|