CAP. XI. De meditatione.

“Meditatio est cogitatio frequens cum consilio, quae causam et originem, modum et utilitatem uniuscujusque rei prudenter investigat.”

Meditatio principium sumit a lectione; nullis tamen regulis stringitur aut praeceptis lectionis. Delectatur enim quodam apto decurrere spatio, ubi liberam contemplandae veritati aciem affigat; et nunc has, nunc illas rerum causas perstringere; nunc autem profunda quaeque penetrare: nihilque anceps, nihilque obscurum relinquere. Principium ergo doctrinae est in lectione, consummatio in meditatione. Quam si quis familiarius amare didicerit, eique saepius vacare voluerit, jucundam valde reddit vitam, et maximam in tribulatione praestat consolationem. Ea enim maxima est, quae animam a terrenorum actuum strepitu segregat, et in hac vita etiam aeternae quietis dulcedinem quodammodo praegustare facit. Cumque jam per ea quae facta sunt, eum qui fecit omnia quaerere didicerit, et intelligere: tunc animam pariter et scientia erudit et laetitia perfundit, unde fit, ut maximum sit in meditatione oblectamentum. Tria sunt genera meditationis. Unum constat in circumspectione morum, aliud in scrutatione mandatorum, tertium in investigatione divinorum operum. Mores sunt in vitiis et virtutibus. Mandatum divinum, aliud praecipiens, aliud promittens, aliud terrens. Opus Dei est, et quod creat potentia, et quod moderatur sapientia, et quod cooperatur gratia. Quae omnia quanta sint admiratione digna, tanto magis quisque novit, quanto attentius Dei mirabilia meditari consuevit.