|
De memoria hoc maxime in praesenti praetermittendum non esse existimo,
quod sicut ingenium dividendo investigat et invenit, ita memoria
colligendo custodit. Oportet ergo ut quae discendo divisimus.
commendando memoriae ea colligamus. Colligere est ea de quibus prolixius
vel scriptum vel disputatum est ad brevem quamdam et compendiosam summam
redigere, quae a majoribus epilogus, id est, brevis recapitulatio
supradictorum appellata est. Habet namque omnis tractatio aliquod
principium cui tota rei veritas et vis sententiae innititur, et ad ipsum
cuncta alia referuntur: hoc quaerere et considerare colligere est. Unus
fons est, et multi rivuli, qui anfractus fluminum sequeris, tene fontem
et totum habes. Hoc idcirco dico, quoniam memoria hominis hebes est, et
brevitate gaudet, et si in multa dividitur, fit minor in singulis.
Debemus ergo in omni doctrina breve aliquid et certum colligere, quod in
arcula memoriae recondatur, unde postmodum cum res exigit aliqua
deriventur. Hoc etiam saepe replicare, et de ventre memoriae ad palatum
revocare necesse est, ne longa intermissione obsolescat. Unde rogo te, o
lector, ne nimium laeteris, si multa legeris, sed si multa intellexeris,
nec tantum intellexeris, sed etiam retinere potueris. Alio qui nec
legere multum prodest, nec intelligere. Quare superius me dixisse
recolo, eos qui doctrinae operam dant, ingenio et memoria indigere.
|
|