CAP. XIV. De humilitate.

Principium autem disciplinae humilitas est, cujus cum multa sint documenta, haec tria praecipue ad lectorem pertinent. Primum ut nullam scientiam, nullam scripturam vilem teneat; secundum, ut a nemine discere erubescat; tertium, ut cum scientiam adeptus fuerit, caeteros non contemnat. Multos hoc decepit, quod ante tempus sapientes videri volunt. Hinc namque in quemdam elationis tumorem prorumpunt; ut jam et simulare incipiant quod non sunt et quod sunt erubescere; eoque longius a sapientia recedunt quod non esse sapientes, sed putari volunt. Cujusmodi multos novi, qui cum primis adhuc elementis indigeant, non nisi summis interesse dignantur, et ex hoc solummodo se magnos fieri putant, si magnorum et sapientium, vel scripta legerint, vel audierint verba. Nos, inquiunt, vidimus illos; nos ab illis legimus. Saepe nobis loqui solebant. Illi summi, illi famosi, cognoverunt nos. Sed utinam me nemo cognoscat, et ego cuncta noverim! Platonem vidisse, non intellexisse gloriamini; puto indignum vobis est deinceps ut me audiatis. Non ego sum Plato, nec Platonem videre merui; sufficit vobis ipsum, philosophiae fontem potastis, sed utinam adhuc sitiretis! Rex post aurea pocula, de vase bibit testeo. Quid erubescitis? Platonem audistis, audietis et Chrysippum. In proverbio dicitur:

“Quod tu non nosti, fortassis novit asellus.”

Nemo est cui omnia scire datum sit, nec quisquam rursum cui aliquid spirituale a natura accepisse non contigerit. Prudens igitur lector omnes libenter audit, omnia legit, non scripturam, non personam, non doctrinam spernit. Indifferenter ab omnibus quod sibi deesse videt, quaerit; nec quantum sciat, sed quantum ignoret considerat. Hinc illud Platonicum aiunt:

“Malo aliena verecunde discere, quam mea impudenter ingerere.”

Cur discere erubescis, et nescire non verecundaris; pudor iste, major est illo. Aut quid summa affectas, cum tu jaceas in imo; considera potius quid vires tuae ferre valeant. Aptissime incedit, qui incedit ordinate. Quidam dum magnum saltum facere volunt, praecipitium incidunt. Noli ergo nimis festinare, hoc modo citius ad sapientiam pertinges. Ab omnibus libenter disce quod tu nescis; quia humilitas commune tibi facere potest, quod natura cuique proprium fecit; sapientior omnibus eris, si ab omnibus discere volueris. Qui ab omnibus accipiunt, omnibus ditiores sunt. Nullam denique scientiam vilem teneas, quia omnis scientia bona est. Nullam si vacat scripturam vel saltem legem contemnas, quia si nihil lucraris, nec perdes aliquid, maxime cum nulla scriptura sit secundum meam existimationem, quae aliquid expetendum non proponat, si convenienti loco et ordine tractetur; quae non aliquid etiam speciale habeat quod diligens verbi scructator alibi non inventum, quanto rarius, tanto gratius carpat. Nihil tamen bonum est quod melius tollit. Si omnia legere non potes, ea quae sunt utiliora lege etiam si omnia legere potueris, non omnibus tamen idem labor impendendus est; sed quaedam ita legenda sunt ne sint incognita, quaedam vero ne sint inaudita, quia aliquando pluris esse credimus quod non audivimus, et facilius existimatur res cujus fructus agnoscitur. Videre nunc potes quam necessaria tibi sit haec humilitas, ut nullam scientiam vilipendas et ab omnibus libenter discas. Similiter tibi quoque expedit, ut cum tu aliquid sapere coeperis, caeteros non contemnas, hoc autem tumoris vitium hinc quibusdam accidit, quod suam scientiam nimis diligenter inspiciunt, et cum sibi aliquid esse visi fuerint, alios quos non noverunt, tales nec esse nec potuisse fieri putant. Hinc etiam ebullit quod nugigeruli nunc quidam nescio unde gloriantes, priores patres simplicitatis arguunt, et secum natam, secum morituram credunt sapientiam. In divinis eloquiis ita simplicem modum loquendi esse aiunt, ut in eis magistros audire non oporteat; posse satis quemque proprio ingenio veritatis arcana penetrare. Corrugant nasum, et valgium torquent in lectores divinitatis, et non intelligunt quod Deo injuriam faciunt, cujus verba pulchro quidem vocabulo simplicia, sed sensu pravo insipida praedicant. Non est mei consilii hujusmodi imitari. Bonus enim lector humilis debet esse et mansuetus, a curis inanibus et voluptatum illecebris prorsus alienus, diligens et sedulus, ut ob omnibus libenter discat, nunquam de scientia sua praesumat, perversi dogmatis auctores quasi venena fugiat, diu rem pertrectare antequam judicet discat, non videri doctus, sed esse discat vel quaerat, dicta sapientium intellecta diligat, et ea semper coram oculis quasi speculum vultus sui tenere studeat. Et si qua forte obscuriora intellectum ejus non admiserint, non statim in vituperium prorumpat, ut nihil bonum esse credat nisi quod ipse intelligere potuit. Haec est humilitas disciplinae legentium.