|
Studium quaerendi ad exercitium pertinet, in quo exhortatione magis quam
doctrina lector indiget. Qui enim diligenter inspicere voluerit, quid
antiqui propter amorem sapientiae pertulerint, quam memoranda posteris
virtutis suae monimenta reliquerint, quamlibet suam diligentiam
inferiorem esse videbit. Alii calcaverunt honores, alii projecerunt
divitias, alii acceptis injuriis gaudebant, alii poenas spreverunt, alii
contubernia hominum deserentes et intimos recessus et secreta eremi
penetrantes, soli se philosophiae dedicaverunt, ut eo contemplationi
vacarent liberius, quod nullis quae virtutis iter impedire solent
cupiditatibus, animum subjecissent. Parmenides philosophus quindecim
annis in rupe Aegyptia consedisse legitur. Et Prometheus ob immodicam
meditandi curam in monte Caucaso vulturi expositus memoratur. Quia enim
sciebant verum bonum non in aestimatione hominum sed in pura conscientia
esse absconditum; et eos jam non homines esse, qui rebus perituris
inhaerentes bonum suum non agnoscerent, ideo quantum mente et
intelligentia a caeteris differrent, ipsa locorum distantia
demonstrabant, ne una teneret habitatio, quos non eadem sociabat
intentio. Quidam philosopho cuidam referebat dicens:
|
“Nunquid non vides quod te derident homines.”
|
|
Et ille:
inquit,
|
“derident, et eos asini.”
|
|
Cogita si potes quanti aestimaverit laudari ab eis a quibus nec
vituperari timuit. De alio rursum legitur, quod post omnia disciplinarum
studia et artium acumina ad opus figuli descenderit et alterius cujusdam
discipuli cum laudibus magistrum suum efferrent, inter caetera nec
sutoriae peritia eum carere gloriati sunt. Hanc igitur diligentiam in
nostris lectoribus esse vellem, ut nunquam in eis senesceret sapientia.
Sola Abisag Sunamitis senem David calefecit (III Reg. I), quia amor
sapientiae etiam marcescente corpore dilectorem sui non deserit. Omnes
pene virtutes corporis mutantur in senibus, et crescente sola sapientia
decrescunt caetera. Senectus enim illorum qui adolescentiam suam
honestis artibus [al. actibus] instruxerint, aetate fit doctior, usu
tritior, processu temporis sapientior, et veterum studiorum dulcissimos
fructus metit. Unde et sapiens ille vir Graeciae Themistocles cum
repletis centum septem annis se mori cerneret, dixisse fertur:
|
“sese dolere quod egrederetur de vita quando sapere coepisset.”
|
|
Plato octoginta unius annorum scribens mortuus est. Socrates nonaginta
novem annos in docendi scribendique doloreque labore complevit. Taceo
caeteros philosophos, Pythagoram, Democritum, Xenocratem, Zenonem, et
Eleatem, qui jam aetate longaeva in sapientiae studiis floruerunt.
Ad poetas venio Homerum, Hesiodum, Simonidem, Tersilochum, qui grandes
natu cycnaeum nescio quid et solito dulcius vicina morte cecinerunt.
Sophocles cum post nimiam senectutem, et rei familiaris negligentiam a
suis accusaretur amentiae; Oedippi fabulam quam nuper scripserat,
recitavit judici, et tantum sapientiae in aetate jam fracta specimen
dedit, ut severitatem tribunalium in favorem theatri converteret. Nec
mirum cum etiam Cato censorius et Romani generis disertissimus jam senex
graecas litteras discere, nec erubuerit, nec desperaverit. Certe Homerus
refert quod de lingua Nestoris jam vetuli et pene decrepiti dulcior
oratio fluxerit. Animadverte igitur quantum amaverint sapientiam, quos
nec decrepita aetas ab ejus inquisitione revocare. Iste igitur tantus
amor sapientiae, tanta in senibus abundantia congrue etiam ex ipsius
supradicti nominis interpretatione colligitur. Interpretatur enim Abisag
pater meus superfluus vel patris mei rugitus, ex quo ostenditur
abundantissimum, et ultra humanam vocem in sensibus divini sermonis
tonitruum commorari. Verbum namque superfluum in hoc loco plenitudinem
non redundantiam significat. Porro Sunamitis in lingua nostra coccinea
dicitur, quod satis convenienter fervorem sapientiae significare potest.
|
|