CAP. XVIII. De scrutinio.

Scrutinium autem, id est meditatio; ad exercitium, spectat. Videtur autem scrutinium sub studio quaerendi contineri. Quod si verum est superfluo repetitur, cum in superiori parte annumeratum sit. Sed sciendum est hanc inter haec duo esse differentiam, quod studium quaerendi instantiam significat operis, scrutinium vero diligentiam meditationis. Opus peragunt labor et amor, consilium pariunt cura et vigilia. In labore est ut agas; in amore ut perficias; in cura est, ut provideas; in vigilia, ut attendas. Isti sunt quatuor pedissequi qui portant lecticam philologiae, quia mentem exercent, cui sapientia praesidet. Cathedra quippe philologiae sedes est sapientiae, quae his suppositis gestari dicitur, quoniam in his se exercendo promovetur. Unde pulchre juvenes propter robur a fronte lecticam tenere dicuntur; videlicet, [ph][iac][l][o][sf] [k][a][igv] [k][oac][p][o][sf], id est amor et labor, quia foris opus peragunt, a posteriori puellae, videlicet [sbe][p][i][m][eac][l][e][i][a] [k][a][igv] [a][g][r][u][p][n][iac][a], quae interpretantur cura seu diligentia et vigilia, quia intus in secreto consilium pariunt. Sunt quidam qui putant per cathedram philologiae humanum corpus significari, cui anima rationalis praesidet, quod ministri quatuor portant, id est, quatuor elementa componunt. De quibus duo superiora, id est ignis et aer, actu et nomine masculina sunt. Duo vero inferiora, id est terra et aqua, feminina.