CAP. XIX. De parcitate.

Parcitatem quoque lectoribus suadere volunt, id est superflua non sectari, quod maxime ad disciplinam spectat. Pinguis enim venter, ut dicitur, sensum non gignit acutum. Sed quid ad hoc scholastici nostri temporis respondere poterunt, qui non solum in studiis suis frugalitatem sequi contemnunt, sed etiam supra id quod sunt divites videri laborant. Nec jam quid didicerit quisque jactitat, sed quid expenderit. Sed fortassis suos magistros imitari volunt, de quibus quid digne dicam non invenio.