CAP. II. De auctoribus artium.

Theologus apud Graecos Linus fuit, apud Latinos Varro; et nostri temporis Joannes Scotus; de decem categoriis in Deum physicam naturalem, apud Graecos Thales Milesius unus de Septem sapientibus reperit, apud Latinos Plinius describit. Arithmeticam Samius Pythagoras invenit; Nicomachus scripsit. Apud Latinos primum Apuleius, deinde Boetius transtulit. Hic etiam Pythagoras Machematetrados fecit, id est librum De doctrina quadrivii, et V. ad similitudinem vitae humanae invenit. Musicae repertorem Moyses dicit fuisse Tubal, qui fuit de stirpe Chain; Graeci Pythagoram, alii Mercurium, qui primus tetrachordum instituit; alii Linum, vel Zetum, vel Amphionem. Geometriam apud Aegyptum primum dicunt esse repertam, cujus auctor apud Graecos optimus Euclides fuit. Hujus artem transtulit Boetius; Heratostenes quoque sagacissimus in geometria, qui ambitum orbis reperit. Dicunt quod Cham filius Noe astronomiam primus invenerit. Chal[.....] primum astrologiam docuerunt, secundum nativitatis observationem. Josephus autem asseverat Abraham primum docuisse apud Aegyptios astrologiam. Astronomiam Ptolomaeus rex Aegypti reparavit. Hic etiam canones instituit quibus cursus astrorum invenitur. Aiunt quidam Nembroth gigantem summum fuisse astrologum, sub cujus nomine etiam astronomia invenitur. Graeci dicunt hanc artem ab Athlante primum excogitatam, propter quod etiam coelum sustinuisse fertur. Ethicae inventor Socrates fuit, de qua XXIV libros secundum positivam justitiam tradidit. Deinde Plato discipulus ejus libros multos De republica secundum utramque justitiam, naturalem scilicet et positivam, conscripsit. Deinde Tullius in latino sermone libros De republica ordinavit. Fronto quoque philosophus scripsit librum Stratagematon, id est militaris subtilitatis. Mechanica diversos habuit auctores. Hesiodus Ascraeus primus apud Graecos in describendis rebus rusticis studuit. Deinde Democritus; Mago quoque Carthaginensis XXVII, voluminibus studium agriculturae conscripsit; apud Latinos primus Cato opus De agricultura instituit, quod deinde Marcus Terentius Varro expolivit. Virgilius quoque Georgica fecit. Deinde Cornelius et Julius Atticus Aemilianus, sive Columella insignis orator, qui totum corpus disciplinae hujus complexus est. Palladius quoque De agricultura scripsit; Vitruvius autem De architectura. Lanificii usum apud Graecos primam Minervam monstrasse ferunt. Hanc etiam primam telam ordinasse, lanasque colorasse, olivae quoque et fabricae inventricem fuisse credunt. Ab ipsa Daedalus didicit; et ipse post eam fabricam fecisse creditur. Apud Aegyptum autem Isis filia Inachi usum serendi lini reperit, et qualiter inde vestimenta fierent monstravit. Similiter lanae usum ibidem ipsa reperit. In Lybia primum usus lanae exortus est a templo Ammonis. Ninus rex Assyriorum primus bella movit. Vulcanum primum fabrum fuisse credunt. Divina autem historia asserit Tubal. Primus Prometheus ferreo circulo lapidem imprimens, usum annuli invenit. Navigii usum Pelagi primi invenerunt. Ceres prima in Graecia apud Eleusim usum frumenti invenit; Isis in Aegypto. Pilumnus in Italia usum frumenti et farris, et ritum molendi et pinsendi. Tagus in Hispania ritum serendi. Osiris apud Aegyptum cultum vinearum reperit, Liber apud Indos. Daedalus primus mensam fecit et sellam. Apitius quidam Romanus primus composuit apparatum coquinae, qui tandem in ea re consumptis bonis morte voluntaria periit. Medicinae auctor apud Graecos Apollo fuit. Hanc filius ejus Esculapius laude et opere ampliavit qui postquam fulmine periit, diu medendi cura intermissa est, latuitque per annos pene quingentos, usque ad tempus Artaxerxis regis. Tunc eam revocavit in lucem Hippocrates, Asclepio patre genitus in insula Co. Ludi a Lydis initium sumpsisse creduntur, qui ex Asia venientes, in Etruria consederunt sub Tyrreno duce; ibique inter caeteros, superstitionum suarum ritus, spectacula instituerunt; quem morem Romani imitati sunt, accersitis inde artificibus, indeque ludi a Lydis vocati sunt. Litterae Hebraeorum a Moyse per legem initium sumpsisse creduntur; Chaldaeorum et Syrorum per Abraham; Aegyptiorum litteras Isis invenit; Graecorum Phoenices, quas Cadmus a Phoenice in Graeciam attulit. Carmentis mater Evandri, quae proprio nomine Nicostrata vocabatur, Latinas litteras reperit. Divinam historiam primus Moyses scripsit. Apud gentiles primus Darhes Phrygius Trojanam historiam edidit, quam in foliis palmarum ab eo scriptam esse ferunt. Post Darhetem in Graecia Herodotus historicus primus habitus est. Post quem Pherecides iisdem temporibus claruit; quibus Esdras legem scripsit. Fabulas primum invenisse creditur Alcinon [al. Alcman]. Crotoniensis. Aegyptus mater est artium, inde in Graciam; deinde in Italiam venerunt. In ea primum grammatica reperta est tempore Osiris mariti Isidis. In ea quoque dialectica primum inventa est a Parmenide, qui civitates et coetus hominum fugiens in rupe consedit non modico tempore, sicque dialecticam excogitavit, unde et rupes Parmenidis appellata est.

Plato autem, post mortem Socratis magistri sui, amore sapientiae in Aegyptum migravit, ibique perceptis liberalibus disciplinis. Athenas rediit; et apud Academiam villam suam coadunatis discipulis philosophiae studiis operam dedit. Hic primus logicam rationalem apud Graecos instituit, quam postea Aristoteles discipulus ejus ampliavit, perfecit et in artem redegit. Marcus Terentius Varro primus dialecticam de Graeco in Latinum transtulit. Postea Cicero topica adjecit. Demosthenes Fabri filius, apud Graecos rhetorice princeps creditur. Tisias apud Latinos. Corax apud Syracusas. Haec ab Aristotele et Gorgia et Hermagora in Graeco scripta est, translata in Latinum a Tullio, Quintiliano et Titiano.