CAP. XX. De exsilio.

Postremo terra aliena posita est, quae et ipsa quoque hominem exercet. Omnis mundus philosophantibus exsilium est. Quia tamen, ut ait quidam:

Nescio qua natale solum dulcedine cunctos
Ducit, et immemores non sinit esse sui.

Magnum virtutis principium est, ut discat paulatim exercitatus animus visibilia haec et transitoria primum commutare, ut postmodum possit etiam derelinquere. Delicatus ille est adhuc cui patria dulcis est. Fortis autem jam cui omne solum patria est, perfectus vero cui mundus totus exsilium est. Ille mundo amorem fixit, iste sparsit, hic exstinxit. Ego a puero exsulavi, et scio quo moerore animus arctum aliquando pauperis tugurii fundum deserat, qua libertate postea marmoreos lares et tecta laqueata despiciat.