CAP. III. Quae artes praecipue legendae sint.

Ex his autem omnibus scientiis supra enumeratis septem specialiter decreverant antiqui in studiis suis ad opus erudiendorum, in quibus tantam utilitatem esse prae caeteris omnibus perspexerunt, ut quisquis harum disciplinam firmiter percepisset, ad aliarum notitiam postea inquirendo magis et exercendo, quam audiendo perveniret. Sunt enim quasi optima quaedam instrumenta et rudimenta quibus via paratur animo ad plenam philosophicae veritatis notitiam. Hinc trivium et quadrivium nomen accepit, eo quod ii quasi quibusdam viis vivax animus ad secreta sophiae introeat. Nemo tunc temporis nomine magistri dignus videbatur; qui non harum VII scientiam profiteri posset. Pythagoras hanc in studiis suis consuetudinem servasse legitur, ut usque ad septenium secundum numerum videlicet septem artium liberalium nullus discipulorum suorum de iis quae ab ipso dicebantur rationem poscere auderet; sed fidem daret verbis magistri quousque omnia audivisset, sicque jam per semetipsum rationem eorum posset invenire. Has septem quidam tanto studio didicisse leguntur, ut plane ita omnes in memoria tenerent, ut quascunque scripturas deinde ad manum sumpsissent, quascunque quaestiones solvendas aut comprobandas proposuissent, ex his regulas et rationes ad definiendum, id de quo ambigeretur, folium librorum non quaererent, sed statim singula corde parata haberent. Hinc profecto incidit eo tempore tot fuisse sapientes ut plura ipsi scriberent quam nos legere possimus. Scholastici autem nostri aut nolunt aut nesciunt modum congruum in discendo servare, et idcirco multos studentes, paucos sapientes invenimus. Mihi vero videtur non minori cura providendum esse lectori ne in studiis inutilibus operam suam expendat, quam ne in bono et utili proposito tepidus remaneat. Malum est bonum negligenter agere, pejus est in vanum labores multos expendere. Sed quia non omnes hanc discretionem habere possunt, ut intelligant quod sibi expediat, idcirco quae Scripturae mihi utiliores videantur, lectori breviter demonstrabo, ac deinde de modo quoque disserendi pauca adnectam.