CAP. IV. De duobus generibus scripturarum.

Duo sunt genera scripturarum. Primum genus est earum quae propriae artes appellantur. Secundum est earum quae sunt appendentia artium. Artes sunt quae philosophiae supponuntur, id est quae aliquam certam et determinatam philosophiae materiam habent, ut est grammatica, dialectica, et caeterae hujusmodi. Appendentia artium sunt, quae tantum ad philosophiam spectant, id est quae in aliqua extra philosophiam materia versantur; aliquando tamen quaedam ab artibus discerpta sparsim et confuse attingunt, vel si simplex narratio est, viam ad philosophiam praeparant. Hujusmodi sunt omnia poetarum carmina, ut sunt tragoediae, comoediae, satirae, heroica quoque et lyrica, et iambica, et didascalica quaedam; fabulae quoque et historiae; illorum etiam scripta, quos nunc philosophos appellare solemus, qui et brevem materiam longis verborum ambagibus extendere consueverunt, et facilem sensum perplexis sermonibus obscurare, vel etiam diversa simul compilantes, quasi de multis coloribus et formis, unam picturam facere. Nota quae tibi distinxi. Duo sunt artes et appenditia artium. Sed inter haec tanta mihi distantia esse videtur, ut ille ait:

Lenta salix quantum pallenti cedit olivae,
Puniceis humilis quantum saliunca rosetis.

(VIRG. in Bucol.) Ita ut quicunque ad scientiam pertingere cupit, si relicta veritate artium reliquis se implicare voluerit, materiam laboris nedum plurimam sed et infinitam sustinebit, et fructum exiguum. Denique partes sine appendiciis suis perfectum lectorem facere possunt; illa sine artibus nihil perfectionis conferre valent. Maxime autem cum nihil in se expetendum habeant unde lectorem invitent, nisi traductum ab artibus et accommodatum; neque quisquam in eis quaerant nisi quod artium est. Quapropter mihi videtur primum opera danda esse artibus ubi fundamenta sunt omnium; et pura simplexque veritas aperitur; maxime his VII quas praedixi, quae totius philosophiae instrumenta sunt. Deinde caetera quaeque, si vacat, legantur, quia aliquando plus delectare solent seriis admista ludicra, et raritas pretiosum facit bonum. Sic in medio fabulae cursu inventam sententiam avidius aliquando retinemus. Verumtamen in septem liberalibus artibus fundamentum est omnis doctrinae, quae prae caeteris omnibus ad manum habendae sunt, utpote sine quibus nihil solet aut potest philosophica disciplina explicare aut definire.