|
Est rursum alius error non multo minor isto, quem summopere vitare
oportet. Sunt enim quidem, quae licet ex iis quae legenda sunt nihil
praetermittant, nulli tamen arti quod suum est tribuere norunt, sed in
singulis legunt omnes. In grammatica de syllogismorum ratione disputant;
in dialectica inflexiones casuales inquirunt, et quod magis irrisione
dignum est, in titulo totum pene legunt librum, et incipit tertia vix
lectione expediunt. Non alios docent hujusmodi, sed suam ostentant
scientiam. Sed utinam quales mihi, tales omnibus apparerent! Attende
quam perversa sit haec consuetudo; cum profecto quanto magis superflua
aggregaveris, tanto minus ea quae utilia sunt capere possis vel
retinere. In qualibet igitur arte duo nobis maxime discernenda sunt et
distinguenda: primum, qualiter oporteat in ipsa arte agere; secundum,
qualiter oporteat ipsius artis rationes quibuslibet aliis rebus
accommodare. Duo sunt agere de arte, et agere per artem. Verbi gratia,
agere de arte, ut est agere grammatice. De grammatica agit, qui regulas
de vocibus datas, et praecepta ad hanc vocem pertinentia tractat;
grammatice agit omnis qui regulariter loquitur vel scribit. Agere igitur
de grammatica, quibusdam, tantummodo, ut Prisciano, Donato, Servio, et
similibus, convenit. Agere vero grammatice, omnibus. Cum igitur de
qualibet arte agimus, maxime in docendo ubi omnia ad compendium
restringenda sunt, et ad facilem intelligentiam revocanda, sufficere
debet id de quo agitur, quanto brevius et aptius potest explanare, ne si
alienas nimium rationes multiplicaverimus, magis turbemus quam
aedificemus lectorem. Non omnia dicenda sunt quae dicere possumus, ne
minus utiliter dicantur ea quae dicere debemus; id tandem in unaquaque
arte quaeras quod ad eam specialiter pertinere constiterit. Deinde cum
legeris artes, et quod uniuscujusque sit proprium agnoveris disputando
et conferendo, tunc demum rationes singularum invicem conferre licebit;
et ex alterna consideratione vicissim quae minus prius intellexeras
investigare. Noli multiplicare diverticula quoadusque semitas didiceris:
securus discurres cum errare non timueris.
|
|