CAP. VIII. De ingenio et memoria, quae duo pertinent ad naturam.

Multi sunt, quos ipsa adeo natura ingenio destitutos reliquit, ut ea etiam quae facilia sunt, intellectu vix capere possint, et horum duo genera esse videntur. Nam sunt quidam, qui licet suam hebetudinem non ignorent, eo tamen quo valent conamine ad scientiam anhelant; et indesinenter studio insudantes, quod minus habent effectu operis, obtinere videntur affectu voluntatis. Ast alii quoniam summa se comprehendere nequaquam posse sentiunt, minima etiam negligunt; et quasi in suo torpore securi quiescentes eo amplius in maximis lumen veritatis perdunt, quo minima quae intelligere possent, discere fugiunt. Unde Psalmista: Noluerunt, inquit, intelligere ut bene agerent (Psal. XXXV). Longe enim aliud est nescire atque aliud nolle scire. Nescire siquidem infirmitatis est; scientiam vero detestari, pravae voluntatis. Est aliud genus hominum, quos admodum natura ingenio ditavit, et facilem ad veritatem veniendi aditum praestitit; quibus, etsi par sit valetudo ingenii, non eadem tamen omnibus virtus aut voluntas est per exercitia et doctrinam naturalem sensum excolendi. Nam sunt plerique qui negotiis hujus saeculi et curis supra quam necesse sit impliciti aut vitiis et voluptatibus corporis dediti, talentum Dei terra obruunt, et ex eo nec fructum sapientiae, nec usuram boni operis quaerunt, quae profecto valde detestabiles sunt. Rursus aliis rei familiaris inopia et tenuis census discendi facultatem minuit. Quos tamen plene per hoc excusari minime posse credimus, cum plerosque fame, siti, nuditate laborantes, ad scientiae fructum pertingere videamus. Et tamen aliud est cum non possis, aut ut verius dicam, non facile possis discere, atque aliud posse et nolle scire. Sicut enim gloriosius est, cum nullae suppetant facultates, sola virtute sapientiam apprehendere, sic profecto turpius est vigere ingenio, divitiis affluere, et torpere otio.

Qui doctrinae operam dant, ingenio simul et memoria pollere debent, quae duo in omni studio et disciplina ita sibi cohaerent, ut si desit alterum, neminem alterum ad perfectum ducere possit, sicut nulla prodesse possunt lucra, ubi deest custodia; et incassum receptacula munit, qui quod recondat non habuerit. Ingenium invenit et memoria custodit sapientiam. Ingenium est vis quaedam naturaliter animo insita per se valens. Ingenium a natura proficiscitur, usu juvatur, immoderato labore retunditur, et temperato acuitur exercitio. Unde satis eleganter a quodam dictum est:

“Volo tandem tibi parcas; labor est in chartis, curre per aera.”

Duo sunt quae ingenium exercent: lectio et meditatio. Lectio est, cum ex his quae scripta sunt, regulis et praeceptis informamur. Trimodum est lectionis genus docentis, discentis, vel per se inspicientis. Dicimus enim lego librum illi, et lego librum ab illo, et lego librum. In lectione maxime consideranda sunt ordo et modus.