LIBER QUARTUS


CAP. I. De studio divinarum Scripturarum.

Scripturae quae vel de Deo vel de bonis invisibilibus loquuntur, nec omnes, nec solae divinae appellandae sunt. In libris siquidem gentilium multa de aeternitate Dei, animarum immortalitate et de virtutum praemiis sempiternis, poenisque malorum, satis probabili ratione scripta invenimus, quos tali vocabulo indignos esse nemo dubitat. Rursus Veteris et Novi Testamenti seriem percurrentes, rotam pene de praesentis vitae statu et rebus in tempore gestis contextam cernimus, raro aliqua de dulcedine aeternorum bonorum et coelestis vitae gaudiis manifeste deprimi. Tamen has scripturas divinas appellare fides catholica solet. Philosophorum scripturae, quasi luteus paries dealbatus, nitore eloquii foris pollent. Quae si quando veritatis praetendunt speciem, falsa admiscendo, quasi quodam colore superducto lutum erroris operiunt. Contra, divina eloquia aptissime favo comparantur, quae et propter simplicitatem sermonis arida apparent, et intus dulcedine plena sunt; unde constat quod merito tale vocabulum sortita sunt, quae sola sic a falsitatis contagione aliena inveniunt, ut nihil veritati contrarium continere probentur.

Scripturae divinae sunt, quas a catholicae fidei cultoribus editas, auctoritas universalis Ecclesiae ad ejusdem fidei corroborationem in numero divinorum computandas recepit, et legendas retinuit. Sunt praeterea alia quam plurima opuscula a religiosis viris et sapientibus diversis temporibus conscripta, quae licet auctoritate universalis Ecclesiae probata non sint, tamen quia a fide catholica non discrepant, et nonnulla etiam utilia docent, inter divina computantur eloquia, quae fortasse enumerando melius quam definiendo ostenderimus.