|
Canones Evangeliorum Ammonius Alexandriae primus excogitavit, postea
Eusebius Caesariensis secutus plenius composuit; qui ideo facti sunt, ut
per eos invenire et scire possimus, qui reliquorum evangelistarum
similia aut propria dixerunt. Sunt autem numero decem, quorum primus
continet numeros, in quibus quatuor eadem dixerunt: Matthaeus, Marcus,
Lucas, Joannes. Secundus in quibus tres: Matthaeus, Marcus, Lucas.
Tertius, in quibus tres: Matthaeus, Lucas, Joannes. Quartus, in quibus
tres: Matthaeus, Marcus, Joannes. Quintus, in quibus duo: Marcus, Lucas.
Sextus, in quibus duo: Matthaeus, Marcus. Septimus, in quibus duo:
Matthaeus, Joannes. Octavus, in quibus duo: Lucas, Marcus. Nonus, in
quibus duo: Lucas, Joannes. Decimus, in quibus singuli eorum propria
quaedam dixerunt. Quorum expositio haec est. Per singulos enim
evangelistas numerus quidem capitulis affixus adjacet, quibus numeris
subdita est area quaedam in imo notata, quae indicat in quo canone
positus sit numerus, cui subjecta est area. Verbi gratia: Si est area
prima in primo canone. Si secunda in secundo, si tertia in tertio, et
sic per ordinem usque ad decimum pervenies. Si igitur aperto quolibet
Evangelio placuerit scire, qui reliquorum evangelistarum similia
dixerint, assumes adjacentem numerum capituli, et requires ipsum numerum
in suo canone quem indicat, et ibi invenies, qui et quid dixerint; et
ita demum in corpore inquisita loca, quae ex ipsis numeris indicantur
per singula Evangelia de eisdem dixisse invenies.
|
|