CAP. XI. De canonibus conciliorum.

Canon autem Graece, Latine regula interpretatur. Regula autem dicta, quod recte ducit, nec aliquando aliorsum trahit. Alii dixerunt regulam dictam, vel quod regat, vel quod normam recte vivendi praebeat, vel quod distortum pravumque corrigat. Canones autem generalium conciliorum, a temporibus Constantini coeperunt. In praecedentibus namque annis persecutione fervente docendarum plebium minime dabatur facultas; inde Christianitas in diversas scissa haereses est, quia non erat commeatus [al. licentia] episcopis in unum conveniendi, nisi temporibus supradicti imperatoris. Ipse enim dedit facultatem Christianis libere congregandi. Sub hoc etiam sancti Patres in concilio Nicaeno de omni orbe terrarum convenientes juxta fidem evangelicam et apostolicam, secundum, post apostolos, Symbolum tradiderunt.