|
Inter caetera autem concilia quatuor sunt venerabiles synodi, quae totam
principaliter fidem complectuntur quasi Evangelia, vel totidem paradisi
flumina. Harum prima Nicaena synodus trecentorum XVIII episcoporum
Constantino Augusto imperante, peracta est, in qua Arianae perfidiae
condemnata blasphemia, quam de inaequalitate sanctae Trinitatis, idem
Arius asserebat, consubstantialem Deo Patri Deum Filium, eadem sancta
synodus per Symbolum definivit. Secunda synodus, CL Patrum sub Theodosio
seniore Constantinopolim congregata est, quae Macedonium, Spiritum
sanctum negantem Deum esse condemnans, consubstantialem Patri et Filio
Spiritum sanctum demonstravit dans symboli formam, quam tota Graecorum
et Latinorum confessio in ecclesiis praedicat. Tertia synodus Ephesina
prima CC episcoporum sub juniore Theodosio Augusto edita est, quae
Nestorium, duas personas in Christo asserentem justo anathemate
condemnavit, ostendens in duabus naturis unam Domini nostri Jesu Christi
personam. Quarta synodus Chalcedonensis DCXXX, sacerdotum sub Marciano
principe habita est, in qua Eutichem Constantinopolitanum abbatem, Verbi
Dei et carnis unam naturam pronuntiantem, et ejus defensorem Dioscorum
quemdam Alexandrinum episcopum, et ipsum rursum Nestorium cum reliquis
haereticis, una Patrum sententia praedamnavit, praedicans eadem synodus
Christum Deum sic natum de Virgine, ut in eo substantiam et divinae et
humanae confiteantur naturae. Hae sunt quatuor principales synodi, fidei
doctrinam plenissime praedicantes. Sed et si qua sunt consilia, quae
sancti Patres Spiritu Dei pleni sanxerunt; post istarum quatuor
auctoritatem omni manent stabilita vigore, quorum gesta in hoc opere
continentur condita. Synodum autem ex Graeco interpretari comitatum vel
coetum. Concilii vero nomen tractum ex more Romano. Tempore enim quo
causae agebantur, conveniebant omnes in unum, communique intentione
tractabant. Unde et concilium a communi intentione dictum, quasi
consilium. Nam cilia oculorum sunt integumenta. Unde et considium
consilium, d in l littera transeunte. Coetus vero conventus est, vel
congregatio a coeundo, id est conveniendo in unum. Unde et conventus est
nuncupatus, sicut conventus coetus concilium, a societate multorum in
unum. Epistola Graece missa interpretatur Latine. Epistolae canonicae,
id est regulares, quae etiam dicuntur catholicae, id est universales;
quia non uni tantum populo vel civitati, sed universis gentibus
generaliter scriptae sunt. Actus apostolorum primordia fidei Christianae
in gentibus, et nascentis Ecclesiae historiam digerunt, et apostolorum
vocantur: Apocalypsis ex Graeco in Latinum revelatio interpretatur,
juxta quod Joannes dicit: Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illis
Deus palam facere servo suo Joanni (Apoc. I).
|
|