CAP. XIII. Qui bibliothecas fecerunt. |
Apud nos Pamphilus martyr, cujus vitam Eusebius Caesariensis conscripsit, Pisistratum in sacrae bibliothecae studio adaequare contendit. Hic enim in Bibliotheca sua prope triginta millia voluminum habuit. Hieronymus quoque atque Gennadius ecclesiasticos scriptores toto orbe quaerentes, ordine persecuti sunt, eorumque studia in uno voluminis indiculo comprehenderunt. |