CAP. XIV. Quae scripturae sunt authenticae.

De nostris apud Graecos, Origenes in scripturarum labore tam Graecos quam Latinos operum suorum numero superavit. Denique Hieronymus sex millia librorum ejus se legisse fatetur. Horum tamen omnium studia Augustinus ingenio vel scientia sua vicit. Nam tanta scripsit, ut diebus ac noctibus non solum scribere libros ejus quisquam, sed ne legere quidem accurate valeat. Scripserunt et alii catholici viri multa, et insignia opera; Athanasius Alexandrinus episcopus, Hilarius Pictaviensis episcopus, Basilius Capadocenus episcopus, Gregorius Theologus, et Gregorius Nazianzenus episcopus, Ambrosius Mediolanensis episcopus, Theophilus Alexandrinus episcopus, Joannes Constantinopolitanus episcopus, Cyrillus Alexandrinus episcopus, Leo papa, Proculus, Isidorus Hispalensis, Beda, Cyprianus martyr et Carthaginensis episcopus, Hieronymus presbyter, Origenes, cujus scripta nec omnino refutat, nec per omnia recipit Ecclesia, Orosius, Sedulius, Prudentius, Juvencus, Arator et Ruphinus, qui multos libros edidit, et interpretatus est quasdam scripturas. Sed quoniam beatus Hieronymus in aliquibus eum de arbitrii libertate notavit, illa sentire debemus, quae et Hieronymus. Gelasius etiam fecit quinque libros adversus Nestorium et Eutichem, et tractatus in modum Ambrosii. Item libros duos adversus Arium, fecit etiam sacramentorum praefata, et orationes et epistolas fidei. Dionysius Areopagita, episcopus ordinatus Corinthiorum, multa ingenii sui volumina reliquit. Item Chronica Eusebii Caesariensis, atque ejusdem historiae ecclesiasticae libri, quamvis in primo narrationis suae libro tepuerit, et post in laudibus atque excusatione Origenis schismatici unum conscripserit librum, propter rerum tamen singularum notitiam, quae ad instructionem pertinet, non usquequaque Ecclesia refutat. Cassiodorus quoque, qui in explanatione Psalmorum satis utile opus scripsit. Sunt adhuc et alii multi, quorum nomina hic taceo.