|
Codex multorum librorum est: liber unius voluminis, et dictus codex per
translationem a codicibus arborum seu vitium, quasi caudex, quod in se
multitudinem librorum quasi ramorum contineat. Volumen dicitur a
volvendo. Liber est interior cortex arboris, in quo antiqui ante usum
chartae vel membranarum scribere solebant. Unde et scriptores librarios
vocabant, unde dictus est liber volumen. Scheda cujus diminutivum est
schedula, Graecum nomen est. Et dicitur scheda proprie quod adhuc
emendatur, et necdum in libros redactum est. Chartarum usus primum apud
Memphim civitatem Aegypti inventus est. Dicta autem charta, quod carptim
papiri tegmen decerptum glutinatur, et sic charta conficitur, cujus
genera plura sunt. Pergamenum dicitur a Pergamio, ubi inventum est.
Dicuntur etiam membranae, quia ex membris pecudum detrahuntur. Fiebant
autem membranae primum lutei coloris, postea Romae candidae membranae
repertae sunt. Homilia dicitur quasi sermo popularis; sicut ubi verbum
fit ad populum. Tractatus est unius rei multiplex expositio. Dialogus
est collatio duorum vel plurium; Latini sermonem dicunt. Sermo autem
dictus, quia seritur inter utrumque. Commentaria dicta quasi cum mente,
vel a comminiscor. Sunt enim interpretationes vel commentaria juris vel
Evangelii. Dicunt quidam commenta appellanda gentilium librorum,
expositiones autem divinorum. Glossa Graecum est, et interpretatur
lingua, quia quodammodo loquitur significationem subjectae dictionis.
Hanc philosophi adverbum [al. adverbium] dicunt, quia vocem illam de
cujus requaeritur, uno et singulari verbo designat; verbi gratia, ut
conticescere est tacere.
|
|