CAP. III. De auctoribus divinorum librorum.

Quinque libros legis Moyses scripsit. Libri Josue, id est Josue cujus nomine inscribitur, auctor fuisse creditur. Librum Judicum a Samuele editum dicunt. Primam partem libri Samuelis ipse Samuel scripsit; sequentia vero usque ad calcem, David. Malachim Jeremias primum in unum volumen collegit, nam antea sparsus erat per singulorum regum historias. Isaias, Jeremias, Ezechiel, singuli suos libros fecerunt, qui inscripti sunt nominibus eorum. Liber etiam duodecim prophetarum, auctorum suorum nominibus praenotatur, quorum nomina sunt Osee, Joel, Amos, Abdias, Jonas, Michaeas, Nahum, Habacuc, Sophonias, Aggaeus, Zacharias et Malachias. Qui propterea minores dicuntur, quia sermones eorum breves sunt, unde et uno volumine comprehenduntur. Isaias autem et Jeremias, et Ezechiel, et Daniel, hi quatuor majores, sunt singulis suis voluminibus distincti. Librum Job, alii Moysen, alii unum ex prophetis, nonnulli ipsum Job scripsisse credunt. Librum Psalmorum David edidit; Esdras autem postea ita ut nunc sunt ordinavit, et titulos addidit. Parabolas autem et Ecclesiasten et Cantica canticorum Salomon composuit. Daniel sui libri auctor fuit. Liber Esdrae auctoris sui titulo praenotatur, in cujus textu ejusdem Esdrae Neemiaeque sermones pariter continentur. Librum Esther Esdras conscripsit. Liber Sapientiae apud Hebraeos nusquam est, et ipse stylus Graecam magis eloquentiam redolet. Hunc quidam Judaei Philonis esse affirmant. Librum ecclesiasticum certissime Jesus filius Sirac Jerosolymita, nepos Jesu sacerdotis magni (cujus meminit Zacharias) composuit. Hic apud Hebraeos reperitur, sed inter apocryphos habetur. Judith vero et Tobias, et libri Machabaeorum quorum, ut testatur Hieronymus, secundus magis Graecus esse probatur, quibus auctoribus scripti sint minime constat.