|
Bibliotheca de Graeco nomen accepit, eo quod ibi libri recondantur. Nam
[b][i][b][l][iac][oh][n] librorum, [th][eeac][k][ee] repositorium
interpretatur. Bibliothecam Veteris Testamenti Esdras scriba post
incensam legem a Chaldaeis, dum Judaei regressi sunt in Jerusalem,
divino afflatus spiritu reparavit, cunctaque legis ac prophetarum
volumina quae fuerant a gentibus corrupta, correxit, totumque Vetus
Testamentum in viginti duos libros constituit, ut tot libri essent in
lege, quot habeantur et litterae. Porro quinque litterae duplices apud
Hebraeos sunt, caph, mem, nun, phe, sade. Aliter enim per has scribunt
principia medietatesque verborum, aliter fines. Unde et quinque libri a
plerisque duplices existimantur. Samuel, Malachim, dabre iamin, Esdras,
Jeremias cum cynoth, id est, lamentationibus ejus.
|
|