CAP. V. De Interpretibus.

Interpretes Veteris Testamenti, primum Septuaginta quos Ptolemaeus cognomento Philadelphus rex Aegypti omnis litteraturae sagacissimus, cum Pisistratum Atheniensium tyrannum, qui primus apud Graecos bibliothecam instituit, et Seleucum, Nicanorem, et Alexandrum, et caeteros priores qui sapientiae operam dederant, in studio bibliothecarum aemularetur, non solum gentilium scripturas, sed etiam divinas litteras in suam bibliothecam conferens, ita ut septuaginta millia librorum in tempore ejus Alexandriae invenirentur, ab Eleazaro pontifice petens Scripturas Veteris Testamenti in Graecam vocem ex Hebraea lingua interpretari fecit. Sed singuli in singulis cellis separati, ita omnia per Spiritum sanctum interpretati sunt, ut nihil in alicujus eorum codice inventum esset, quod in caeteris vel in verborum ordine discreparet; propter quod una est eorum interpretatio, sed Hieronymus dicit huic rei non esse adhibendam fidem. Secundam et tertiam et quartam faciunt Aquila, Symmachus et Theodocion, quorum primus, id est Aquila, Judaeus fuit. Symmachus vero et Theodocion Ebionitae haeretici. Obtinuit tamen usus ut post Septuaginta interpretes Ecclesiae Graecorum eorum reciperent exemplaria, et legerent. Quinta est vulgaris, cujus auctor ignoratur, unde specialiter sibi vindicavit, ut quinta appellaretur. Sexta et septima est Origenis, cujus codices Eusebius et Pamphilus vulgaverunt. Octava est Hieronymi, quae merito caeteris antefertur, nam et verborum tenacior est, et perspicuitate sententiae clarior.