CAP. VI. De auctoribus Novi Testamenti.

Plures Evangelia scripserunt, sed quidam sine Spiritu sancto magis conati sunt ordinare narrationem, quam historiae texere veritatem. Unde sancti Patres per Spiritum sanctum docti, quatuor tantum in auctoritatem receperunt caeteris reprobatis, id est Matthaei, Marci, Lucae et Joannis ad similitudinem quatuor fluminum paradisi, et quatuor vectium arcae, et quatuor animalium in Ezechiele. Primus Matthaeus Evangelium suum scripsit Hebraice; secundus Marcus Graece; tertius Lucas inter omnes evangelistas Graeci sermonis eruditissimus, quippe ut medicus, in Graecia Evangelium scripsit Theophilo episcopo, ad quem etiam Actus apostolorum idem scripsit; quartus et ultimus Joannes Evangelium scripsit. Paulus quatuordecim scripsit Epistolas, decem ad Ecclesias, quatuor ad personas. Ultimam autem ad Hebraeos plerique dicunt non esse Pauli; eamdemque alii Barnabam scripsisse; alii Clementem suspicantur. Canonicae epistolae septem sunt: una Jacobi, duae Petri, tres Joannis, una Judae. Apocalypsim scripsit Joannes apostolus in Pathmos insulam exsilio relegatus.