CAP. VII. Caetera esse apocrypha et quid sit apocryphum.

Hi sunt scriptores sacrorum librorum, qui per Spiritum sanctum loquentes ad eruditionem nostri praecepta vivendi regulamque conscripserunt. Praeter haec alia volumina apocrypha nuncupantur. Apocrypha autem dicta, id est secreta, quia in dubium veniunt.

“Est enim eorum occulta origo, nec patet Patribus, a quibus usque ad nos auctoritas veracium Scripturarum certissima et notissima successione pervenit.”

In his apocryphis etsi invenitur aliqua veritas, tamen propter multa falsa nulla est in eis canonica auctoritas, quae recte judicantur non esse eorum credenda, quibus ascribuntur. Nam multa et sub nominibus prophetarum et recentiora sub nominibus apostolorum ab haereticis proferuntur, quae omnia nomine apocryphorum ab auctoritate canonica diligenti examinatione remota sunt.