CAP. VIII. Ratio divinorum librorum.

Pentateuchum, a quinque voluminibus dicitur. [p][eac][n][t][e] enim Graece quinque, [t][e][uti][kh][o][sf] volumen vocatur. Genesis eo dicitur quod generatio saeculi in eo continetur. Exodus ab exitu filiorum Israel de Aegypto. Leviticus eo quod levitarum ministeria et diversitatem victimarum exsequitur. Numerorum liber vocatur, eo quod in eo egressae de Aegypto tribus enumerantur, et quadraginta duae per eremum mansiones. [d][e][uac][t][e][r][o][sf], verbum Graecum est trissyllabum, et interpretatur secundus, [n][oac][m][o][sf] interpretatur lex. Inde dictus est Deuteronomius, quasi secunda lex, quia in eo replicantur ea quae in praecedentibus tribus diffusius dicta sunt. In libro Josue quem Hebraei Josue, bennum, dicunt, terra promissionis populo dividitur. Liber Judicum dictus est a principibus qui judicabant populum Israel, antequam reges essent in eodem populo. Huic quidam compingunt historiam Ruth sub uno volumine. Liber Samuel dictus est, quia nativitatem ejus et sacerdotium et gesta describit. Qui licet etiam historiam Saul et David contineat, utrique tamen ad Samuelem referuntur, quia unxit utrumque. malach Hebraice, latine regum interpretatur, unde dictus est malachim, pro eo quod reges Judae et Israeliticae gentis, gestaque eorum per ordinem digerat. Isaias evangelista potius quam propheta edidit librum suum, cujus omne contextum eloquentiae prosa incedit. Canticum vero hexametro et pentametro versu discurrit. Jeremias similiter librum suum cum Threnis quos lamenta vocamus, eo quod in tristioribus rebus funebribusque adhibeantur, in quibus quadruplex diverso metro composuit alphabetum, quorum duo prima quasi sapphico metro scripta sunt, quia tres versiculos qui sibi nexi sunt, et ab una tantum littera incipiunt, heroicum comma concludit. Tertium alphabetum trimetro scriptum est, et a ternis litteris, iidem terni versus incipiunt. Quartum alphabetum simile primo et secundo habetur. Ezechiel principium et finem, obscuriora habet. Unum est volumen duodecim Prophetarum. Principia et fines libri Job apud Hebraeos prosa oratione contexta sunt. Media autem ipsius ab eo loco quo ait: Pereat dies in qua natus sum (Job III) usque ad eum locum ubi ait: Idcirco ipse me reprehendo et ago poenitentiam (Job XLII), omnia heroico metro discurrunt. Psalmorum liber Graece psalterium, Hebraice , nabla, Latine organum dicitur. Ideo autem vocatur psalterium quod uno propheta canente ad psalterium chorus consonando responderit. Hunc librum quinque incisionibus et uno psalmorum volumine comprehendunt. Psalmos David composuit, sed Esdras postea ordinavit. Omnes autem psalmi et lamentationes Jeremiae et omnia ferme Scripturarum cantica, apud Hebraeos metrice composita sunt, ut testantur Hieronymus, Origenes, Josephus, Eusebius Caesariensis. Nam in mortem Quinti Flacci Latini, et Pindari Graeci, nunc alii iambo currunt, nunc sapphico nitent, trimetro vel tetrametro incendentes. Tribus nominibus vocatum esse Salomonem Scriptura manifestissime docet: , Idida, id est dilectum Domini, quia eum dilexit Dominus; , Coeleth, id est ecclesiasten; Ecclesiastes autem Graeco sermone appellatur, qui coetum, id est Ecclesiam congregat, quem nos nuncupare possumus concionatorem, qui loquitur non ad unum specialiter, sed ad totam concionem populi. Porro pacificus vocatus est, eo quod in regno ejus pax fuerit. Is itaque juxta numerum vocabulorum tria edidit volumina, primum quod Hebraice , Massoth, Graece parabolae, Latine proverbia inscribitur, eo quod in ipso sub comparativa similitudine figuras verborum, et imagines veritatis ostenderit. Quae videlicet parabolae in fine ab eo loco in quo ait: Mulierem fortem quis inveniet (Prov. XXXI), alphabeto texuntur; sicut Lamentationes Jeremiae, et caetera quaedam Scripturae cantica. Secundum quod Hebraice , Coeleth, Graece Ecclesiastes, Latine concionator dicitur, eo quod sermo ejus non specialiter ad unum, sicut in Proverbiis, sed ad universos, generaliter, quasi ad totam concionem et Ecclesiam dirigatur. Tertium , Sira Sirim, id est Cantica canticorum, quod est quasi epithalamium, id est carmen nuptiale Christi et Ecclesiae. In Proverbiis parvulum docet, et quasi in officiis per sententias erudit, unde et ad filium ei crebro sermo repetitur. In Ecclesiaste vero maturae virum aetatis instituit, ne quidquam in mundi rebus putet esse perpetuum, sed caduca et brevia universa quae cernimus. Ad extremum jam consummatum virum, et calcato saeculo praeparatum in Cantico canticorum Sponsi jungit amplexibus. Haud procul dubio ab hoc ordine doctrinarum, et philosophi suos sectatores erudiunt, ut primum ethicam doceant, deinde physicam interpretentur, et quem in his profecisse perspexerint, ad theologiam usque perducant. Daniel apud Hebraeos non inter prophetas, sed inter agiographos habetur. Hunc secundum LXX interpretes catholica Ecclesia non legit, eo quod multum a veritate discordet. Daniel maxime et Abdias propheta, et una pars Jeremiae, Hebraicis quidem litteris, sed Chaldaico sermone conscripti sunt. Job quoque cum Arabica lingua plurimam habet societatem. Daniel apud Hebraeos nec Susannae habet historiam, nec hymnum trium puerorum, nec Beli, draconisque fabulas. Paralipomenon Graece dicitur, quod nos praetermissorum, vel reliquorum dicere possumus; quia ea quae in lege, vel regum libris, vel omissa, vel non plene relata sunt, in isto summatim ac breviter replicantur. Hic Hebraice dicitur , Dabreiamin, quod interpretatur Verba dierum; quod significantius Chronicon totius divinae historiae possumus appellare. Liber Esdrae quartus est, in quo ejusdem Esdrae Neemiaeque sermones sub uno volumine continentur. Secundus, tertius et quartus apocryphi sunt. Liber qui Sapientia Salomonis inscribitur, ideo sapientia vocatur, quia in eo Christi adventus (qui est sapientia Patris) et passio evidenter exprimitur. Liber Jesu filii Sirac ideo Ecclesiasticus dicitur, quod de totius Ecclesiae disciplina religiosae conversationis, magna cura et ratione sit deditus. De his duobus Hieronymus sic dicit. Fertur paranetos Jesu filii Sirac liber, et alius pseudographus, qui Sapientia Salomonis inscribitur, quorum priorem Hebraicum reperi, non Ecclesiasticum apud nos, sed parabolas praenotatum. Cui juncti erant Ecclesiastes et Cantica canticorum, ut simitudinem Salomonis, non solum librorum numero, sed etiam materiarum genere coaequarent. Secundus apud Hebraeos nusquam est, quia et ipse stylus Graecam eloquentiam redolet. Et nonnulli scriptorum veterum esse hunc Judaei Philonis affirmant. Sicut ergo Judith et Tobiae, et Machabaeorum libros legit quidem Ecclesia; sed inter canonicas eos Scripturas non recipit; sic et haec duo volumina legat ad aedificationem plebis, non ad auctoritatem ecclesiasticorum dogmatum confirmandam. Quomodo ergo viginti duo elementa sunt, per quae Hebraice scribimus omne quod loquimur, et eorum initiis vox humana comprehenditur; ita viginti duo volumina supputantur, quibus quasi litteris et exordiis in Dei doctrina tenera adhuc et lactens viri justi eruditur infantia. Quidam historiam Ruth et lamentationes Jeremiae seorsum per se inter agiographa computantes, et hos duos praecedentibus viginti duobus addentes, viginti quatuor Veteris Legis libros numerant; figura et numero viginti quatuor seniorum, qui in Apocalypsi Agnum adorant.