CAP. IX. De Novo Testamento.

Sicut omnis scriptura Veteris Testamenti lex appellari potest, specialiter tamen libri Moysi quinque lex dicuntur; ita generaliter totum Novum Testamentum Evangelium dici potest, sed tamen specialiter ista quatuor volumina, Matthaei scilicet Marci, Lucae atque Joannis, in quibus facta et dicta Salvatoris plane explicantur, nuncupari meruerunt. Evangelium interpretatur bonum nuntium, quia aeterna bona promittit; non terrenam felicitatem, ut Vetus Testamentum secundum litterae intellectum.