|
Non debet onerosum esse studioso lectori, quod tam varie,
multipliciterque numerum et ordinem, et vocabula divinorum librorum
tractamus, quia saepe accidit, ut haec minima ignorata, magnarum rerum
et utilium notitiam obscurent. Quapropter semel se expediat lector, ut
his quasi quibusdam clausulis, prima fronte reseratis, libero gressu
possit deinde propositum iter currere, ne in singulis libris nova
rudimenta quaerere oporteat. His ergo expeditis, deinceps caetera quae
ad propositum opus valere videbuntur, tractabimus.
|
|