CAP. X. De tribus generibus legentium seu lectorum.

Satis, ut puto, aperte demonstratum est provectis, et aliquid amplius de se promittentibus non idem esse propositum cum incipientibus; sed sicut illis aliquid conceditur, quod isti sine culpa minime agere possunt, ita etiam ab istis aliquid requiritur, quo illi nondum obligati sunt. Nunc igitur ad promissa solvenda redeo, ut videlicet ostendam qualiter eis divina Scriptura legenda sit, qui adhuc in ea solum quaerunt scientiam. Sunt nonnulli qui divinae Scripturae scientiam appetunt, ut vel divitias congregent, vel honores obtineant, vel famam acquirant, quorum intentio quantum perversa, tantum est miseranda. Sunt rursus alii, quos audire verba Dei et opera ejus discere delectat, non quia salutifera, sed quia mirabilia sunt. Scrutari arcana et inaudita cognoscere volunt; multa scire et nil facere. In vanum mirantur potentiam, qui non amant misericordiam. Hos ergo quid aliud agere dicam, quam praeconia divina in fabulas commutare? Sic theatralibus ludis, sic scenicis carminibus intendere solemus, ut scilicet auditum pascamus, non animum. Hujusmodi tamen non tam confundi quam adjuvari oportere censeo, quorum voluntas non utique maligna est, sed improvida. Alii vero idcirco sacram Scripturam legunt ut secundum Apostoli praeceptum parati sint omni poscenti reddere rationem de ea fide in qua positi sunt (I Petr. III), ut videlicet inimicos veritatis fortiter destruant; minus eruditos doceant, ipsi perfectius viam veritatis agnoscant, et altius Dei secreta intelligentes, arctius ament; quorum nimirum devotio laudanda est, et imitatione digna. Tria igitur sunt genera hominum sacram Scripturam legentium, quorum quidem primi miserandi sunt, secundi juvandi, tertii laudandi; nos vero quia omnibus consulere intendimus, quod bonum est in omnibus augeri cupimus, et quod perversum, commutari. Omnes intelligere volumus quod dicimus, omnes facere quod hortamur.