CAP. II. De triplici intelligentia.

Primo omnium intelligendum est, quod divina Scriptura triplicem habet modum intelligendi, id est historiam, allegoriam, tropologiam. Sane non omnia quae in divino reperiuntur eloquio, ad hanc triplicem intorquenda sunt interpretationem, ut singula historiam, allegoriam, et tropologiam simul continere credantur. Quod etsi in multis congrue assignari possit, ubique tamen observare aut difficile est, aut impossibile. Sicut enim in citharis et hujusmodi organis musicis non quidem omnia quae tanguntur canorum aliquid resonant, sed tantum chordae; caetera tamen in toto citharae corpore ideo facta sunt, ut essent ubi connecterentur, et quo tenderentur illa quae ad cantilenae suavitatem modulaturus est artifex, ita in divinis eloquiis quaedam posita sunt, quae tantum spiritualiter intelligi volunt; quaedam vero morum gravitati deserviunt; quaedam etiam secundum simplicem sensum historiae dicta sunt, nonnulla autem quae et historice, et allegorice, et tropologice convenienter exponi possunt. Unde modo mirabili omnis divina Scriptura ita per Dei sapientiam convenienter suis partibus aptata atque disposita est, ut quidquid in ea continetur, aut vice chordarum spiritualis intelligentiae suavitatem personet, aut per historiae seriem, et litterae soliditatem mysteriorum dicta sparsim posita continens, et quasi in unum connectens, ad modum ligni concavi super extensas chordas simul copulet, earumque sonum recipiens in se, dulciorem auribus referat, quem non solum chorda edidit, sed et lignum modulo corporis sui formavit. Sic et mel in favo gratius. Et quidquid majori exercitio quaeritur, majori etiam desiderio invenitur. Oportet ergo tractare sic divinam Scripturam, ut nec ubique historiam, nec ubique allegoriam, nec ubique quaeramus tropologiam; sed singula in suis locis, prout ratio postulat, competenter assignare. Saepe tamen in una eademque littera omnia reperiri possunt; sicut historiae veritas et mysticum aliquid per allegoriam insinuet, et quid agendum sit, pariter per tropologiam demonstret.