|
Sciendum est etiam, quod in divino eloquio non tantum verba, sed etiam
res significare habent, qui modus non adeo in aliis scripturis inveniri
solet. Philosophus solam vocum novit significationem, sed excellentior
valde est rerum significatio, quam vocum; quia hanc usus instituit,
illam natura dictavit. Haec hominum vox est, illa vox Dei ad homines.
Haec prolata perit, illa creata subsistit:
|
“Vox tenuis est nota sensuum; res divinae rationis est simulacrum.”
|
|
Quod ergo sonus oris, qui simul subsistere incipit et desinit, ad
rationem mentis est; hoc omne spatium temporis ad aeternitatem. Ratio
mentis intrinsecum verbum est, quod sono vocis, id est verbo extrinseco
manifestatur, et divina sapientia, quam de corde suo pater eructavit, in
se invisibilis per creaturas, et in creaturis, agnoscitur. Ex quo
nimirum colligitur, quam profunda in sacris litteris requirenda sit
intelligentia, ubi per vocem ad intellectum, per intellectum ad rem, per
rem ad rationem, per rationem pervenitur ad veritatem. Quod dum quidam
minus docti non considerant, nullam in eis esse subtilitatem existimant,
ubi exerceri possint ingenia, et ob hoc ad apostolorum scripturas se
transferunt, quia profecto nil aliud ibi concipiunt, nisi solam litterae
superficiem, virtutem veritatis ignorantes. Quod autem rerum
significatione sacra utantur eloquia, brevi quodam et aperto exemplo
demonstrabimus. Dicit Scriptura: Vigilate, quia adversarius vester
diabolus tanquam leo rugiens circuit (I Pet. V). Hic si dixerimus leonem
significare diabolum, non vocem, sed rem intelligere debemus. Si enim
duae hae voces, id est diabolus et leo, unam et eamdem rem significant,
incompetens est similitudo ejusdem rei ad seipsam. Restat ergo, ut haec
vox leo animal ipsum significet, animal vero diabolum designet; et
caetera omnia ad hunc modum accipienda sunt, ut cum dicimus vermem,
vitulum, lapidem serpentem, et alia hujusmodi, Christum significare.
|
|