|
Illud quoque diligenter attendendum est, quod septem esse inter caeteras
regulas locutionum sanctarum Scripturarum, quidam sapientes dixerunt.
Prima regula est de Domino et ejus corpore, quae de uno ad unum
loquitur, atque in una persona modo caput, modo corpus ostendit, sicut
Isaias ait: Induit me Dominus vestimentis salutis, et indumento
justitiae circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi
sponsam ornatam monilibus suis (Isai. LXI). In una enim persona duplici
vocabulo nominata; et caput, id est sponsum; et Ecclesiam, id est
sponsam manifestavit. Proinde notandum est in Scripturis, quando
specialiter caput scribitur, quando et caput et corpus, aut quando ex
utroque transeat ad utrumque, aut ab altero ad alterum, sicque quid
capiti, quid corpori conveniat, prudens lector intelligat. Secunda
regula est de Domini corpore uno ac simplice et permisto. Nam videntur
quaedam uni convenire personae, quae tamen non sunt unius, ut est illud:
Puer [servus] meus es tu Israel, ecce delevi ut nubes iniquitates tuas,
et sicut nebulam peccata tua. Convertere [revertere] ad me, et redimam
te (Isa. XLIV). Hoc ad unum non congruit. Nam altera pars est cui
peccata delevit, et cui dicit meus es tu; et altera cui dicit,
convertere ad me, et redimam te; qui si convertantur, peccata eorum
delentur. Per hanc enim regulam sic ad omnes loquitur Scriptura, ut et
boni redarguantur cum malis, et mali laudentur propter bonos; sed quid
ad quem pertineat qui prudenter legerit discet. Tertia regula est de
littera et spiritu, id est de lege et gratia; lege per quam praecepta
facienda admoventur; gratia per quam ut operemur adjuvamur. Vel quod lex
non tantum historice, sed etiam spiritualiter sentienda sit. Namque et
historice oportet fidem tenere, et spiritualiter legem intelligere.
Quarta regula est de specie et genere, per quam pars pro toto, et totum
pro parte accipitur, veluti si uni populo vel civitati loquatur Deus, et
tamen intelligatur omnem contingere mundum. Nam licet adversus unam
civitatem Babyloniam per Isaiam prophetam Dominus comminetur; tamen dum
contra eam loquitur, transit ad genus de specie, et convertit contra
totum mundum sermonem. Certe si non diceret adversus universum orbem,
non adderet infra generaliter, ut disperdat omnem, terram et visitabo
super orbis mala (Isa. XIII), et caetera quae sequuntur ad intentionem
mundi pertinentia, unde et adjecit: Hoc est consilium quod cogitavi
super omnem terram, et haec manus extensa super omnes gentes (Isa. XIV).
Item postquam sub persona Babyloniae arguit universum mundum, rursus ad
eamdem quasi de genere ad speciem revertitur, dicens quae eidem civitati
specialiter contigerunt. Ecce ego suscitabo super eos Medos (Isa. XIII).
Nam regnante Balthassar, a Medis obtenta est Babylonia. Sic ex persona
unius Aegypti totum vult intelligere mundum dicendo: Et concurrere
faciam Aegyptios adversus Aegyptios, regnum adversus regnum (Isa. XIX).
Cum Aegyptus non multa regna, sed unum habuisse describatur regnum.
Quinta regula est de temporibus, per quam aut pars maxima temporis per
partem minorem inducitur, aut pars minima temporis per partem majorem
intelligitur. Sic est de triduo Dominicae sepulturae, dum nec tribus
plenis diebus ac noctibus jacuerit in sepulcro, sed tamen a parte totum
triduum accipitur. Vel sicut illud quod quadringentis annis praedixerat
Deus filios Israel servituros in Aegypto, et sic inde egressuros. Qui
tamen dominante Joseph Aegypto, damnati sunt; nec statim post
quadringentos annos egressi sunt, ut fuerat repromissum, sed annis
quadringentis triginta peractis, ab Aegypto recesserunt. Est et alia de
temporibus figura, per quam quaedam quae futura sunt, quasi jam gesta
narrantur, ut est illud: Foderunt manus meas et pedes meos; et:
Diviserunt sibi vestimenta mea (Psal. XXI); et his similia, in quibus
futura, ac si jam facta sint, ita dicuntur. Sed cur quae adhuc facienda
erant, jam facta narrantur? Quia ea quae nobis futura sunt, apud Dei
aeternitatem jam facta sunt. Quapropter quando aliquid faciendum esse
pronuntiatur, secundum nos dicitur; quando vero quae futura sunt, jam
facta dicuntur, secundum Dei aeternitatem accipienda sunt, apud quem jam
omnia facta sunt, quae futura sunt. Sexta regula est de recapitulatione.
Recapitulatio est enim, dum Scriptura tendit ad illud, cujus narratio
jam transierat, sicut cum filios filiorum Noe Scriptura commemorasset
(Gen. X), dicit illos fuisse in linguis et gentibus suis, et tamen
postea quasi hoc etiam in hoc ordine temporum requiritur: Erat, inquit,
omnis terra labium unum [labii unius, etc.], et vox una omnibus erat
(Gen. XI). Quomodo ergo secundum suas gentes, et secundum suas linguas
erant, si una lingua erat omnibus, nisi quia ad illud quod jam
transierat recapitulando est reversa narratio? Septima regula est de
diabolo et ejus corpore, quod saepe dicuntur ipsius capitis, quae suo
magis conveniunt corpori. Saepe vero videntur esse dicta membrorum, et
non nisi capiti congruunt. Ex nomine quippe corporis intelligitur caput,
ut est in Evangelio de zizaniis tritico admistis, dicente Domino:
Inimicus homo hoc fecit (Matth. XIII); hominem ipsum diabolum vocans, et
ex nomine corporis caput designans; item ex nomine capitis significatur
corpus sicut in Evangelio dicitur: Duodecim vos elegi, et unus ex vobis
diabolus est (Joan. VI). Judam utique indicans, quia diaboli corpus
fuit. Apostata quippe angelus omnium caput est iniquorum, et hujus
capitis corpus sunt omnes iniqui; sicque cum membris suis unus est, ut
saepe quod corpori ejus dicitur, ad eum potius referatur. Rursum quod
illi ad membra ipsius iterum deriventur, sicut in Isaia, ubi dum contra
Babyloniam, id est dum contra diaboli corpus multa dixisset sermo
propheticus, rursus ad caput, id est diabolum oraculi sententiam
derivat, dicens: Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane
oriebaris? (Isa. XIV.)
|
|