|
Postquam certam materiam praescripsimus lectori, et eas scripturas, quae
ad divinam praecipue pertinent lectionem, suis nominibus assignando
determinavimus, consequens videtur, ut etiam de modo et ordine legendi
aliquid dicamus, quatenus ex his quae dicta sunt, agnoscat, cui rei
studium impendere debeat; ex his vero quae sunt dicenda, ejusdem studii
sui modum et rationem accipiat. Quia vero facilius quid agendum sit
intelligimus, si prius quid non sit faciendum agnoverimus; instruendus
est primum quid cavere debeat, ac deinde informandus qualiter ea quae
sunt agenda, perficiat. Dicendumque est quid sit, quod ex tanta turba
discentium, quorum multi et ingenio pollent, et vigent exercitio, tam
pauci et tam numerabiles inveniantur, quibus ad scientiam pervenire
contingat. Et ut de illis taceam, qui naturaliter sunt hebetes et tardi
ad intelligendum, hoc maxime me movet, et dignum quaestione videtur,
unde hoc accidit, quod duo pari ingenio, et aequali studio uni lectioni
intendunt, nec tamen simili effectu ejus intelligentiam consequuntur.
Alter cito quod quaerit apprehendit, alter diu laborat, et parum
proficit. Sed sciendum est quod in quolibet negotio duo sunt necessaria:
opus videlicet, et ratio operis, quae ita sibi connexa sunt, ut alterum
sine altero, aut inutile sit aut minus efficax. Verumtamen
|
“melior, ut dicitur, prudentia est fortitudine;”
|
|
quia et pondera aliquando quae viribus movere non possumus, arte
levamus. Sic nimirum est in omni studio, qui sine discretione operatur,
laborat quidem, sed non proficit, et quasi aerem verberans, vires in
ventum fundit. Aspice duos pariter silvam transeuntes, et hunc quidem
per devia laborantem, illum vero recti itineris compendia legentem, pari
motu cursum tendunt, sed non aeque cito perveniunt. Quid autem
Scripturam dixerim nisi silvam, cujus sententias quasi fructus quosdam
dulcissimos legendo carpimus, tractando ruminamus? Qui ergo in tanta
multitudine librorum legendi modum et ordinem non custodit, quasi in
condensitate saltus oberans tramitem recti itineris perdidit; et est
inter eos unde dicitur, semper discentes, et nunquam ad scientiam
pervenientes. Tantum enim valet discretio, ut sine ipsa et omne otium
turpe sit, et laborinutilis. Ut autem universaliter complectamur. Tria
sunt quae praecipue studiis legentium obesse solent; negligentia,
imprudentia, fortuna. Negligentia est, quando ea quae discenda sunt, vel
prorsus praetermittimus vel minus studiose discimus. Imprudentia est,
quando congruum ordinem et modum in his quae discimus, non servamus.
Fortuna est in eventu, casu, sive naturaliter contingente, quando vel
paupertate, vel infirmitate, vel naturali tarditate, sive etiam doctorum
raritate; quia aut non inveniuntur qui doceant, aut qui bene doceant, a
proposito nostro retrahimur. In his autem rebus de primo quidem, id est
negligentia lector admonendus est; de secundo vero, id est imprudentia
instruendus; de tertio autem, id est fortuna adjuvandus.
|
|