|
Quisquis ad divinam lectionem erudiendus accesserit, primum qualis sit
fructus ejus agnoscat. Nil enim sine causa appeti debet, nec desideria
trahit, quod utilitatem non promittit. Geminus est divinae lectionis
fructus, quia mentem vel scientia erudit vel moribus ornat. Docet quod
scire delectet, et quod juvari expediat. Quorum alterum, id est scientia
magis ad historiam et allegoriam; alterum, id est institutio morum ad
tropologiam magis respicit. Omnis divina Scriptura refertur ad hunc
finem. Sane quamvis expediat magis justum esse, quam sapientem, scio
tamen plures in studio sacri eloquii scientiam quaerere quam virtutem.
Ego autem quoniam neutrum improbatum, sed utrumque necessarium et
laudabile esse censeo: quid cujusque intentioni competat paucis
absolvam. Et primum quidem de eo qui moralitatis gratiam amplectitur,
expediam.
|
|