|
Qui virtutum notitiam et formam vivendi in sacro quaerit eloquio, hos
libros magis legere debet, qui hujus mundi contemptum suadent, et animam
ad amorem conditoris sui accendunt, rectumque vivendi tramitem docent,
qualiterque virtutes acquiri, et vitia declinari possint, ostendunt.
Primum enim, inquit, quaerite regnum Dei et justitiam ejus (Matth. VI);
ac si aperte dicat: Et coelestis patriae gaudia desiderate, et quibus
justitiae meritis ad ea perveniatur, solerter inquirite. Utrumque bonum,
utrumque necessarium amate et quaerite. Si amor est, otiosus esse non
potest. Pervenire desideratis; discite quomodo perveniatur quo tenditis.
Haec vero scientia duobus modis comparatur, videlicet exemplo, et
doctrina exemplo, quando sanctorum facta legimus, doctrina quando eorum
dicta ad disciplinam nostram pertinentia discimus. Inter quae beatissimi
Gregorii singulariter scripta amplexanda existimo, quae quia mihi prae
caeteris dulcia, et aeternae vitae amore plena visa sunt, nolo silentio
praeterire.
Oportet autem ut qui hanc ingressus fuerat viam in libris quos legerit,
discat non solum colore dictaminis, sed virtutum aemulatione provocari,
ut eum non tam verborum pompositas aut concinnatio, quam veritatis
pulchritudo delectet. Sciat etiam ad propositum suum non conducere, ut
inani raptus desiderio scientiae, obscuras, et profundae intelligentiae
Scripturas exquirat, in quibus magis occupetur quam aedificetur animus,
ne sic eum sola lectio teneat, ut a bono opere vacare compellat.
Christiano philosopho lectio exhortatio debet esse non occupatio; et
bona desideria pascere, non necare. Relatum mihi aliquando memini de
quodam sitis probabilis vitae viro, qui tanto sanctarum Scripturarum
amore flagrabat, ut eis continuum impenderet studium. Cumque in dies
crescente scientia cresceret et desiderium ejus; coepit tandem
sapientiam zelatus imprudenter (spretis simplicioribus Scripturis)
profunda quaeque et obscura rimari atque aenigmatibus prophetarum
enodandis, et mysticis sacramentorum intellectibus vehementer insistere.
Sed mens humana tantum non sustinens pondus, coepit mox et rei
magnitudine, et intentionis jugitate deficere, tantaque hujus importunae
occupationis cura confundi, ut non solum jam ab utilibus, sed etiam a
necessariis actibus cessaret. Verso siquidem eventu in contrarium, qui
legere Scripturas ad aedificationem vitae suae coeperat; quia
discretionis moderamine uti non novit, easdem nunc occasionem erroris
habebat. Sed miseratione divina tandem per revelationem admonitus est,
ne amplius harum litterarum studio incumberet, sed sanctorum Patrum
vitam et martyrum triumphos, aliasque tales simplici stylo dictatas,
frequentare consuesceret; sicque in brevi ad statum pristinum reductus,
tantam internae quietis gratiam accipere meruit, ut vere in eo illam
Domini vocem impletam diceres, qua ipse nostrum laborem et dolorem
considerans, pie nos consolari voluit, dicens: Venite ad me omnes qui
laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos et deinceps invenietis,
inquit, requiem animabus vestris (Matth. XI). Hoc exemplum ideo apposui,
ut ostenderem eis qui in disciplina non litteraturae, sed virtutum
positi sunt, non oportere lectionem esse fastidio, sed oblectamento. Nam
et Propheta: Non cognovi, inquit, litteraturam, sive negotiationem,
introibo in potentias Domini; Domine, memorabor justitiae tuae solius.
Deus, docuisti me a juventute mea, etc. (Psal. LXX.) Qui enim ad
occupationem Scripturas, et (ut ita dicam) ad affiictionem spiritus
legit, non philosophatur, sed negotiatur; vixque tam vehemens et
indiscreta intentio superbiae carere valet. Quid autem delectione
simplicis Pauli dicam, qui ante implere legem voluit quam discere? Quae
nobis profecto satis exemplo esse potest, non auditores, neque lectores,
sed factores potius justos esse ante Deum. Considerandum praeterea est,
quod lectio duobus modis animo fastidium ingerere solet, et affligere
spiritum, qualitate videlicet si obscurior fuerit, et quantitate si
prolixior exstiterit, in quo utroque magno uti moderamine oportet, ne
quod ad refectionem quaesitum est, sumatur ad suffocationem. Sunt qui
omnia legere volunt; tu noli contendere, sufficiat tibi, nihil tua
interest, an non omnes legeris libros. Infinitus est librorum numerus;
tu nolis sequi infinita. Ubi finis non est requies esse non potest; ubi
requies non est, pax nulla est; ubi pax non est, Deus habitare non
potest. In pace, inquit Propheta, factus est locus ejus, et in Sion
habitatio ejus (Psal. LXXV). In Sion, sed in pace, esse Sion oportet,
sed pacem non amittere. Contemplare, et occupari noli. Noli avarus esse,
ne forte semper egeas. Audi Salomonem, audi Sapientem, et disce
prudentiam. Fili mi, inquit, amplius his ne requiras; faciendi plures
libros, nullus est finis, frequensque meditatio carnis afflictio est
(Eccle. XII). Ubi ergo est finis? Finem loquendi omnes pariter audiamus
Deus time, et mandata ejus observa: hoc est omnis homo (ibid.)
|
|