CAP. VIII. Lectionem esse incipientum, opus perfectorum, et quid monacho competat.

Nemo me pro his quae superius commemoravi existimet lectorum diligentiam reprehendere, cum ego potius diligentes lectores ad propositum hortari intendam; et eos qui libenter discunt laude dignos ostendere, sed ibi locutus sum eruditis, nunc autem erudiendis, et doctrinam quae principium est disciplinae inchoantibus. Illis studium virtutum, istis vero interim exercitium lectionis propositum est sic tamen ut nec hi virtute careant, nec illi prorsus lectionem omittant. Nam saepe minus providum est opus quod non praecedit lectio; et doctrina minus utilis, quam non sequitur bona operatio. Oportet autem summopere et illos cavere, ne forte ad ea quae retro sunt aspiciant; et istos consolari, si ubi illi sunt, quandoque pervenire desiderant. Utrosque ergo exerceri, et utrosque promoveri convenit. Nemo retro abeat, ascendere licet, sed non descendere. Si vero necdum ascendere potes, sta in loco tuo. Liber a culpa non est, qui alienum usurpat officium. Si monachus es, quid facis in turba? Si amas silentium cur declamantibus assidue interesse delectaris? Tu semper jejuniis et fletibus insistere debes, et tu philosophari quaeris? Simplicitas monachi philosophia ejus est. Sed docere, inquis, alios volo. Non est tuum docere, sed plangere. Si tamen doctor esse desideras, audi quid facias. Utilitas habitus tui, et simplicitas vultus, innocentia vitae, et sanctitas conversationis tuae docere debent homines. Melius fugiendo mundum doces quam sequendo. Sed adhuc forte prosequeris, ecquid inquiens, nonne saltem si volo discere mihi licet? Supra dixi tibi, lege, et occupari noli. Exercitium tibi esse potest lectio, sed non propositum. Doctrina bona est, sed incipientium est. Tu vero te perfectum fore promiseras, et ideo tibi non sufficit, si incipientibus coaequaris. Plus aliquid te facere oportet. Considera ergo ubi sis, et quid agere debeas facile agnosces.