CAP. IX. De quinque gradibus, quibus exercetur vita justorum.

Quatuor sunt in quibus nunc exercetur vita justorum, et quasi per quosdam gradus ad futuram perfectionem sublevatur, videlicet lectio sive doctrina, meditatio, oratio, operatio. Quinta deinde sequitur contemplatio, in qua quasi quodam praecedentium fructu in hac vita etiam quae sit boni operis merces futura praegustatur. Unde Psalmista cum de judiciis Dei loqueretur, commendans ea statim subjunxit: In custodiendis retributio multa est (Psal. XVIII). De his quinque gradibus primus gradus, id est lectio incipientium est; supremus, id est contemplatio perfectorum; Et de mediis quidem quanto plures quis ascenderit, tanto perfectior erit; verbi gratia: Prima lectio intelligentiam dat, secunda meditatio consilium praestat, tertia oratio petit, quarta operatio quaerit, quinta contemplatio invenit. Si ergo legis et intelligentiam habes et nosti jam quid faciendum sit, initium boni est, sed adhuc tibi non sufficit; nondum perfectus es. Scande itaque in arcem consilii, et meditare qualiter implere valeas, quod faciendum esse didicisti. Multi enim scientiam habent, sed pauci sunt qui noverint qualiter scire oporteat. Rursus quoniam consilium hominis sine divino auxilio infirmum est et inefficax, ad orationem erigere; et ejus adjutorium pete, sine quo nullum potes facere bonum, ut videlicet ipsius gratia, quae praeveniendo te illuminavit, subsequendo etiam pedes tuos dirigat in viam pacis; et quod in sola adhuc voluntate est, ad effectum perducat bonae operationis. Deinde restat tibi, ut ad bonum opus accingaris, ut quod orando petis, operando accipere merearis, tecum operari vult Deus; non cogeris, sed juvaris. Si solus tu operaris, nil perficis; si solus Deus operatur, nil mereris. Operetur ergo Deus ut possis, opereris et tu ut aliquid merearis. Via est operatio bona, qua itur ad vitam. Qui viam hanc currit, vitam quaerit. Confortare et viriliter age. Habet haec via praemium suum, quoties ejus laboribus fatigati superne respectus gratia illustramur, gustantes et videntes quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII). Sicque fit quod supradictum eum, quod oratio quaerit, contemplatio invenit. Vides igitur quomodo per hos gradus ascendentibus perfectio occurrit, ut qui infra remanserit, perfectus esse non possit. Propositum ergo nobis debet esse semper ascendere; sed quoniam tanta est mutabilitas vitae nostrae, ut in eodem stare non possimus, cogimur saepe ad transacta respicere; et ne amittamus illud in quo sumus, repetimus quandoque quod transivimus; verbi gratia: Qui in opere strenuus est, orat ne deficiat. Qui precibus insistit, ne orando offendat, meditatur quid orandum sit; et qui aliquando in proprio consilio minus confidit, lectionem consulit, et sic evenit, ut cum ascendendi nobis semper sit voluntas, descendere tamen aliquando cogat necessitas; ita tamen ut in voluntate non necessitate propositum nostrum consistat. Quod ascendimus propositum est, quod descendimus praeter propositum. Non hoc ergo, sed illud principale esse debet.