LIBER SEXTUS


CAP. I. Quomodo legenda sit sacra Scriptura a quaerentibus scientiam in ea.

Duo tibi, lector, ordinem scilicet et modum, propono, quae si diligenter inspexeris, facile tibi iter legendi patebit. In horum vero consideratione nec omnia tuo ingenio relinquam, neque per meam diligentiam satis tibi fieri promitto; sed sic quaedam breviter praelibando transcurram, ut et posita aliqua quibus erudiaris, et aliqua praetermissa quibus exercearis invenias. Ordinem legendi supra quadrifarium esse commemoravi; alium in disciplinis, alium in libris, alium in narratione atque alium in expositione. Quae qualiter in divina Scriptura assignanda sint, nondum ostendi.