|
Sensuum, alius congruus, alius incongruus. Incongruorum alius
incredibilis, alius impossibilis, alius absurdus, alius falsus. Multa
hujusmodi invenies in Scripturis, ut illud: Comederunt Jacob (Psal.
LXXVIII). Et illud: Sub quo curvantur hi qui portant orbem (Job IX). Et
illud: Elegit suspendium anima mea (Job VII); et multa alia. Sunt loca
quaedam in divina Scriptura, ubi licet aperta sit verborum significatio;
nullus tamen sensus esse videtur, sive propter inusitatum modum
loquendi, sive propter aliquam circumstantiam, quae legentis
intelligentiam impedit. Ut est, verbi gratia, illud quod dicit Isaias:
Apprehendent septem mulieres virum unum in illa die dicentes: Panem
nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur, tantummodo
invocetur nomen tuum super nos, aufer opprobrium nostrum (Isa. IV).
Plana sunt et aperta verba. Intelligis satis: Apprehendent septem
mulieres virum unum; intelligis: Panem nostrum comedemus; intelligis:
Vestimentis nostris operiemus, intelligis, Tantummodo invocetur nomen
tuum super nos; intelligis, Aufer opprobrium nostrum. Sed fortasse quid
hoc totum simul significare velit, intelligere non potest. Quid dicere
voluerit propheta, bonum promiserit, an malum minatus fuerit, ignoras.
Unde evenit, ut spiritualiter tantum intelligendum credas, quod qualiter
ad litteram dictum sit, non vides. Dices igitur septem mulieres, septem
esse dona Spiritus sancti, quae unum virum apprehendent, id est
Christum, in quo omnem plenitudinem gratiae placuit inhabitare, quia
ipse solus sine mensura Spiritum sanctum accepit. Qui solus earum
opprobrium aufert, ut inveniant in quo requiescant; nullo alio vivente,
ut Spiritus sancti dona poscebant. Ecce spiritualiter interpretatus es,
et quid sit dicere ad litteram non intelligis. Potuit tamen propheta per
haec verba etiam ad litteram aliquid significare. Quia enim supra de
intentione populi praevaricatoris locutus fuerat, subjungit nunc tantum
in eodem populo cladem futuram; et usque adeo virorum genus delendum, ut
vix septem mulieres virum unum inveniant, cum modo una unum habere
soleat. Et cum mulieres nunc a viris rogari soleant, tunc converso more
mulieres viros rogabunt. Et ne forte unus vir septem mulieres ducere
simul formidaret, cum unde eas pasceret et vestiret, non haberet, dicunt
ei: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur, non te
oportet de nobis esse sollicitum: Tantummodo invocetur nomen tuum super
nos; ut dicaris vir noster, et sis: ne repudiatae dicamur et steriles,
et sine semine moriamur, quod eo tempore magnum opprobrium fuit. Et hoc
est quod dicunt: Aufer opprobrium nostrum. Multa hujusmodi invenies in
Scripturis, et maxime in Veteri Testamento, secundum idioma illius
linguae dicta, quae cum ibi apertae sint, nihil apud nos significare
videntur.
|
|