CAP. XI. De sententia.

Sententia divina nunquam absurda, nunquam falsa esse potest; sed cum sensu, ut dictum est, multa inveniantur contraria; sententia nullam admittit repugnantiam, semper congrua est, semper vera. Aliquando unius enuntiationis una est sententia, aliquando unius enuntiationis plures sunt sententiae, aliquando plurium enuntiationum una est sententia, aliquando plurium enuntiationum plures sententiae. Cum igitur divinos libros legimus, in tanta multitudine veterum intellectuum, qui de paucis eruuntur verbis, et sanitate Catholicae fidei muniuntur, id potissimum eligamus, quod certum apparuerit, eum sensisse quem legimus. Si autem hoc latet, id certe quod circumstantia scripturae non impedit, et cum sana fide concordat. Si autem et Scripturae circumstantia pertractari ac discuti non potest, saltem id solum quod fides sana praescribit. Aliud est enim quod potissimum scriptor senserit, non dignoscere, aliud a regula pietatis errare. Si utrumque vitetur, perfecte se habet fructus legentis. Si vero utrumque vitari non potest, etsi voluntas scriptoris incerta sit, sanae fidei congruam non inutile est eruisse sententiam. Item in rebus obscuris, atque a nostris oculis remotissimis, si qua inde scripta etiam divina legimus, quae possint salva fide aliis atque aliis parere sententiis; in nullam earum nos praecipiti affirmatione ita projiciamus, ut si forte diligentius discussa veritas eam labefactaverit, corruamus; non pro sententia divinarum Scripturarum, sed pro nostra ita dimicantes, ut eam velimus Scripturarum esse, quae nostra est, cum potius eam quae Scripturarum est, nostram esse velle debeamus.