|
Ecce jam quae ad lectionem pertinent, quanto lucidius et compendiosius
potuimus, explicata sunt. De reliqua vero parte doctrinae, id est
meditatione aliquid in praesenti dicere omitto, quia res tanta speciali
tractatu indiget; et dignum magis est omnino silere in hujusmodi, quam
aliquid imperfecte dicere. Res enim valde subtilis est, et simul
jucunda, quae et incipientes erudit, et exercet consummatos, inexperta
adhuc stylo, ideoque amplius prosequenda. Rogemus ergo nunc sapientiam,
ut radiare dignetur in cordibus nostris, et illuminare nobis in semitis
suis, ut introducat nos ad puram, et sine animalibus coenam.
|
|