CAP. XIV. Diffinitio trium remediorum philosophiam concernentium contra totidem mala, et de philosophiae altera divisione.

Tria sunt: sapientia, virtus, necessitas. Sapientia est comprehensio rerum, prout sunt. Virtus est habitus animi in modum naturae rationi consentaneus. Necessitas est, sine qua vivere non possimus, sed felicius viveremus. Haec tria remedia sunt contra mala tria, quibus subjecta est vita humana. Sapientia contra ignorantiam, virtus contra vitium, necessitas contra infirmitatem; propter ista tria mala exstirpanda quaesita sunt ista tria remedia; et propter haec tria remedia invenienda, inventa est omnis ars, et omnis disciplina. Propter sapientiam inventa est theorica, propter virtutem inventa est practica, propter necessitatem inventa est mechanica. Istae tres usu primae fuerunt, sed postea propter eloquentiam inventa est logica. Quae cum sit inventione ultima, prima tamen esse debet in doctrina. Quatuor igitur sunt principales scientiae, a quibus omnes aliae de scendunt: theorica, practica, mechanica, logica.

Theorica dividitur in theologiam, physicam, mathematicam. Theologia tractat de invisibilibus visibilium causis; mathematica de invisibilibus visibilium formis. Et haec mathematica dividitur in quatuor scientias. Prima est arithmetica, quae tractat de numero, id est de quantitate discreta per se. Secunda est musica, quae tractat de proportione, id est de quantitate discreta ad aliquid. Tertia est geometria, quae tractat de spatio, id est quantitate continua immobili. Quarta est astronomia, quae tractat de motu, id est de quantitate continua mobili. Elementum arithmeticae est unitas. Elementum musicae est unisonum. Elementum geometriae est punctum. Elementum astronomiae est instans. Practica dividitur in solitariam, privatam, publicam. Solitaria docet, quomodo unusquisque propriam vitam honestis moribus instituat, virtutibus exornet. Privata docet, quomodo regendi sint familiares, et qui per carnis affectum sunt affines. Publica docet, qualiter populus totus, et gens a suis rectoribus gubernari debeat. Solitaria pertinet ad singulos, privata ad patresfamilias, publica ad rectores civitatum. Mechanica tractat de operibus humanis, et haec dividitur in septem. Prima est lanificium, secunda armatura, tertia navigatio, quarta agricultura, quinta venatio, sexta medicina, septima theatrica. Logica dividitur in grammaticam et in orationem disserendi. Ratio disserendi dividitur in probabilem, et necessariam, et sophisticam. Probabilis dividitur in dialecticam et rhetoricam. Necessaria pertinet ad philosophos, sophistica ad sophistas. In his quatuor partibus philosophiae talis ordo in doctrina servari debet, ut prima ponatur logica, secunda ethica, tertia theorica, quarta mechanica. Primum enim comparanda est eloquentia, deinde, ut ait Socrates in Ethica, per studium virtutis oculus cordis mundandus est, ut deinde in theorica ad investigationem veritatis perspicax esse possit. Novissime mechanica sequitur, quae per se omni modo inefficax est, nisi ratione praecedentium fulciatur.