CAP. XV. De magica et partibus ejus.

Magicae repertor primus creditur Zoroastros, rex Bactrianorum, quem nonnulli asserunt ipsum esse Cham, filium Noe, sed nomine mutato. Hunc postea Ninus, rex Assyriorum, bello victum interfecit, ejusque codices artibus maleficiorum plenos igne cremari fecit. Scribit autem Aristoteles de hoc ipso, quod usque ad bis et vicies centum millia versuum ejus de arte magica ab ipso dictatos, libri ejus usque ad posteritatis memoriam traduxerunt. Hanc artem postea Democritus ampliavit, tempore quo Hippocrates in arte medicinae insignis habebatur. Magica in philosophia non recipitur; sed est extrinsecus falsa professione, omnis iniquitatis et malitiae magistra, de vero mentiens, et veraciter laedens animos, seducit a religione divina, culturam daemonum suadet, morum corruptionem ingerit, et ad omne scelus ac nefas mentes sequacium impellit. Haec generaliter accepta, quinque complectitur genera maleficiorum. Manticen, quod sonat divinationem; et mathematicam vanam, sortilegia, maleficia, praestigia. Mantice autem quinque continet species sub se. Primam necromantiam, quod interpretatur divinatio in mortuis; [n][e][k][r][ogv][sf] enim Graece mortuus Latine, et [n][e][k][r][o][n] cadaver dicitur. Unde divinatio, quae fit per sacrificium sanguinis humani, quem daemones sitiunt, et in eo delectantur effuso. Secunda est gaeomantia, id est divinatio in terra. Tertia hydromantia, id est divinatio in aqua. Quarta est aerimantia, id est divinatio in aere. Quinta est divinatio in igne, quae dicitur pyromantia. Varro enim quatuor dixit esse, in quibus divinatio constaret, terram, aquam, aerem, ignem. Prima ergo, id est necromantia, ad infernum videtur pertinere, secunda ad terram, tertia ad aquam, quarta ad aerem, quinta ad ignem. Mathematica dividitur in tres species: in aruspicinam, in augurium, in horoscopicam. Aruspices sunt dicti quasi horuspices, id est horarum inspectores, qui observant tempora in rebus agendis; vel haruspices quasi haras inspicientes: qui in extis et fibris sacrificiorum futura considerant. Augurium vel auspicium aliquando ad oculum pertinet, et dicitur auspicium quasi avispicium; quia in motu et volatu avium attenditur, aliquando ad aures pertinet, et tunc dicitur augurium quasi garritus avium, quia aure percipitur. Horoscopia, quae etiam constellatio dicitur, est quando in stellis facta hominum quaeruntur, sicut genethliaci faciunt, qui nativitates observant, qui olim specialiter magi nuncupabantur, de quibus in Evangelio legimus. Sortilegi sunt, qui sortibus divinationes quaerunt. Malefici sunt, qui per incantationes daemoniacas, sive ligaturas, vel alia quaecunque exsecrabilia remediorum genera, cooperatione daemonum atque instructu nefanda perficiunt. Praestigia sunt, quando per phantasticas illusiones circa rerum immutationem sensibus humanis arte daemoniaca illuditur. Sunt ergo omnes simul undecim mantice, quinque, id est, neeromantia, gaeomantia, hydromantia, aerimantia, pyromantia. Sub mathematica, tres, id est aruspiscina, auspicium, horoscopia. Postea tres aliae, id est sortilegium, maleficium, praestigium. Praestigia Mercurius dicitur primus invenisse. Auguria Phryges invenerunt. Aruspicinam et sortilegia Tages primus Etruscus tradidit: hydromantia primum a Persis venit.