CAP. II. De ordine qui est in disciplinis. |
Primum ergo hunc ordinem qui quaeritur in disciplinis inter historiam, allegoriam, tropologiam, divinorum lectorem considerare oportet, quae harum aliam ordine legendi praecedat. In quo illud ad memoriam revocare non inutile est, quod in aedificiis fieri conspicitur, ubi primum quidem fundamentum ponitur, dehinc fabrica superaedificatur; ad ultimum consummato opere domus colore superducto vestitur. |