CAP. III. De historia, et libris in ea legendis.

Hoc nimirum in doctrina fieri oportet, ut videlicet prius historiam discas, et rerum gestarum veritatem a principio repetens, usque ad finem, quid gestum sit, a quibus gestum sit, et ubi gestum sit, diligenter memoriae commendes. Haec enim quatuor praecipue, et in historia requirenda sunt, persona, negotium, tempus et locus. Neque ego te perfecte subtilem posse fieri puto in allegoria, nisi prius fundatus fueris in historia. Noli contemnere minima haec. Paulatim deficiunt, qui minima contemnunt. Si primo alphabetum discere contempsisses, nunc inter grammaticos tantum nomen non haberes. Scio quosdam esse qui statim philosophari volunt, fabulas pseudoapostolis relinquendas aiunt. Quorum scientia formae asini similis est. Noli hujusmodi imitari.

Parvis imbutus tentabis grandia tutus.

Ego affirmare audeo nihil me unquam quod ad eruditionem pertineret contempsisse, sed multa saepe didicisse, quae aliis joco, aut deliramento, similia viderentur. Memini me dum adhuc scholasticus essem elaborasse, ut omnium rerum oculis subjectarum, aut in usum venientium vocabula scirem, perpendens libere rerum naturam illum non posse prosequi, qui earumdem nomina adhuc ignoraret. Quoties sophismatum meorum, quae gratia brevitatis una vel duabus in pagina dictionibus signaveram, a memetipso quotidianum exegi debitum, ut etiam sententiarum, quaestionum et oppositionum omnium fere quas didiceram, et solutiones memoriter tenerem et numerum. Causas saepe informavi, et dispositiones ad invicem controversiis; quod rhetoris, quod oratoris, quod sophistae officium esset, diligenter distinxi. Calculos in numerum posui, et nigris pavimentum carbonibus depinxi; et ipso exemplo oculis subjecto, quae ampligonii, quae ortogonii, quae oxigonii differentia esset, patenter demonstravi; utrumne quadratum, aequilaterum duobus in se lateribus multiplicatis embadum impleret, utrobique procurrente podismo didici. Saepe nocturnus horoscopus ad hiberna pervigilia excubavi. Saepe ad numerum protensum in ligno Magadan ducere solebam, ut et vocum differentiam aure perciperem, et animum pariter meli dulcedine oblectarem. Haec puerilia quidam fuerant, sed tamen non inutilia. Neque ea nunc scire stomachum meum onerant. Haec autem non tibi replico, ut vel meam scientiam, quae vel nulla est, vel parva est, jactitem; sed ut ostendam tibi ullum incedere aptissime, qui incedit ordinate, neque ut quidam, qui dum magnum saltum facere volunt, in praecipitium incidunt. Sicut in virtutibus ita in scientiis quidam gradus sunt, sed dicis: Multa invenio in historiis, quae nullius videntur esse utilitatis, quare in hujusmodi occupabor? Bene dicis. Multa siquidem sunt in Scripturis, quae in se considerata nihil expetendum habere videntur, quae tamen si aliis quibus cohaerent, comparaveris, et in toto suo trutinare coeperis, necessaria pariter, et competentia esse videbis. Alia propter se scienda sunt, alia autem quamvis non propter se videantur nostro labore digna, quia tamen sine ipsis illa enucleate sciri non possunt, nullatenus debent negligenter praeteriri. Omnia disce, videbis postea nihil esse superfluum. Coarctata scientia jucunda non est.

De libris autem qui ad hanc lectionem utiles sunt, si quid mihi videatur, quaeris; hos magis frequentandos existimo: Genesim, Exodum, Josue, librum Judicum, et Regum, et Paralipomenon. Novi vero Testamenti primum, quatuor Evangelia, dehinc Actus apostolorum. Hi undecim magis ad historiam pertinere mihi videntur, exceptis his quos historiographos proprie appellamus. Si tamen hujus vocabuli significatione largius utimur, nullum est inconveniens, ut scilicet

“historiam”

esse dicamus,

“non tantum rerum gestarum narrationem; sed illam primam significationem cujuslibet narrationis, quae secundum proprietatem verborum exprimitur.”

Secundum quam acceptionem omnes utriusque Testamenti libros eo ordine, quo supra enumerati sunt ad hanc lectionem secundum litteralem sensum pertinere puto. Et fortasse nisi puerile videretur, in hoc loco aliqua de modo construendi praecepta interponerem; quia novi divinam Scripturam magis caeteris omnibus in textu suo esse concisam; quibus tamen idcirco supersedere volo, ne interpositione nimia propositum extendam. Sunt quaedam loca in divina pagina, quae secundum litteram legi non possunt, quae magna discretione discernere oportet, ne vel per negligentiam aliqua praetereamus, aut per importunam diligentiam ad id, ad quod scripta non sunt, violenter intorqueamus. Hoc ergo, o lector, quod tibi proponimus: hic campus tui laboris vomere bene sulcatus, multiplicem tibi fructum referet. Ordine cuncta gesta sunt; ordine incede, per umbram venitur ad corpus. Figuram disce, et invenies veritatem. Nec hoc nunc dico; ut prius Veteris Testamenti figuras labores evolvere, et mystica ejus dicta scruteris, quam ad Evangelii fluenta potanda accedas. Sed sicut vides, quod omnis aedificatio fundamento carens stabilis esse non potest; sic est etiam in doctrina. Fundamentum autem et principium doctrinae sacrae historia est, de qua quasi mel de favo veritas allegoriae exprimitur. Aedificaturus ergo primum fundamentum historiae pone; deinde per significationem typicam in arcem fidei fabricam mentis erige; ad extremum ergo per mortalitatis gratiam quasi pulcherrimo superducto colore aedificium pinge. Habes in historia quo Dei facta mireris, in allegoria quo ejus sacramenta credas, in moralitate quo perfectionem ipsius imiteris. Lege ergo et disce quod in principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I). Lege quod in principio plantavit paradisum voluptatis, in quo posuit hominem quem formaverat (Gen. II); peccantem expulit, et in aerumnas hujus saeculi dejecit. Lege qualiter ab uno homine universa humani generis propago descendit, qualiter deinde peccantes unda diluvii obruit, qualiter Noe justum cum filiis suis in mediis aquis divina clementia servavit, qualiter deinde Abraham fidei signaculum suscepit, post vero Israel in Aegyptum descendit; quomodo deinde Deus filios Israel de Aegypto in manu Moysi et Aaron per mare Rubrum eduxit, in deserto pavit, legem dedit, in terra promissionis locavit, et caetera multa quae fecit. Ad extremum vero nutante jam saeculo filium in carnem misit, vitam aeternam poenitentibus, missis in mundum universum apostolis promisit, venturum se in fine saeculorum ad judicium praedixit, reddere unicuique secundum opera sua, peccatoribus scilicet ignem aeternum, justis autem vitam aeternam, et regnum cujus non erit finis (Luc. I). Vide quod ex quo mundus coepit, usque ad finem saeculorum non deficiunt miserationes Dei.